Job 28

[Habet argentum venarum suarum principia,/ et auro locus est in quo conflatur./ Ferrum de terra tollitur,/ et lapis solutus calore in æs vertitur./ Tempus posuit tenebris,/ et universorum finem ipse considerat :/ lapidem quoque caliginis et umbram mortis./ Dividit torrens a populo peregrinante/ eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios./ Terra de qua oriebatur panis,/ in loco suo igni subversa est./ Locus sapphiri lapides ejus,/ et glebæ illius aurum./ Semitam ignoravit avis,/ nec intuitus est eam oculus vulturis./ Non calcaverunt eam filii institorum,/ nec pertransivit per eam leæna./ Ad silicem extendit manum suam :/ subvertit a radicibus montes./ 10 In petris rivos excidit,/ et omne pretiosum vidit oculus ejus./ 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est,/ et abscondita in lucem produxit./ 12 Sapientia vero ubi invenitur ?/ et quis est locus intelligentiæ ?/ 13 Nescit homo pretium ejus,/ nec invenitur in terra suaviter viventium./ 14 Abyssus dicit : Non est in me,/ et mare loquitur : Non est mecum./ 15 Non dabitur aurum obrizum pro ea,/ nec appendetur argentum in commutatione ejus./ 16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,/ nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro./ 17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,/ nec commutabuntur pro ea vasa auri./ 18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :/ trahitur autem sapientia de occultis./ 19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,/ nec tincturæ mundissimæ componetur./ 20 Unde ergo sapientia venit ?/ et quis est locus intelligentiæ ?/ 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium :/ volucres quoque cæli latet./ 22 Perditio et mors dixerunt :/ Auribus nostris audivimus famam ejus./ 23 Deus intelligit viam ejus,/ et ipse novit locum illius./ 24 Ipse enim fines mundi intuetur,/ et omnia quæ sub cælo sunt respicit./ 25 Qui fecit ventis pondus,/ et aquas appendit in mensura./ 26 Quando ponebat pluviis legem,/ et viam procellis sonantibus :/ 27 tunc vidit illam et enarravit,/ et præparavit, et investigavit./ 28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;/ et recedere a malo, intelligentia.]
Copyright information for VulgCT