Job 29

1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,/ secundum dies quibus Deus custodiebat me ?/ 3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,/ et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :/ 4sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,/ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :/ 5quando erat Omnipotens mecum,/ et in circuitu meo pueri mei :/ 6quando lavabam pedes meos butyro,/ et petra fundebat mihi rivos olei :/ 7quando procedebam ad portam civitatis,/ et in platea parabant cathedram mihi./ 8Videbant me juvenes, et abscondebantur :/ et senes assurgentes stabant./ 9Principes cessabant loqui,/ et digitum superponebant ori suo./ 10Vocem suam cohibebant duces,/ et lingua eorum gutturi suo adhærebat./ 11Auris audiens beatificabat me,/ et oculus videns testimonium reddebat mihi :/ 12eo quod liberassem pauperem vociferantem,/ et pupillum cui non esset adjutor./ 13Benedictio perituri super me veniebat,/ et cor viduæ consolatus sum./ 14Justitia indutus sum,/ et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo./ 15Oculus fui cæco, et pes claudo./ 16Pater eram pauperum,/ et causam quam nesciebam diligentissime investigabam./ 17Conterebam molas iniqui,/ et de dentibus illius auferebam prædam./ 18Dicebamque : In nidulo meo moriar,/ et sicut palma multiplicabo dies./ 19Radix mea aperta est secus aquas,/ et ros morabitur in messione mea./ 20Gloria mea semper innovabitur,/ et arcus meus in manu mea instaurabitur./ 21Qui me audiebant, expectabant sententiam,/ et intenti tacebant ad consilium meum./ 22Verbis meis addere nihil audebant,/ et super illos stillabat eloquium meum./ 23Expectabant me sicut pluviam,/ et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum./ 24Siquando ridebam ad eos, non credebant :/ et lux vultus mei non cadebat in terram./ 25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :/ cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,/ eram tamen mœrentium consolator.]
Copyright information for VulgCT