Job 3

Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est : [Pereat dies in qua natus sum,/ et nox in qua dictum est : Conceptus est homo./ Dies ille vertatur in tenebras :/ non requirat eum Deus desuper,/ et non illustretur lumine./ Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;/ occupet eum caligo,/ et involvatur amaritudine./ Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;/ non computetur in diebus anni,/ nec numeretur in mensibus./ Sit nox illa solitaria,/ nec laude digna./ Maledicant ei qui maledicunt diei,/ qui parati sunt suscitare Leviathan./ Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;/ expectet lucem, et non videat,/ nec ortum surgentis auroræ./ 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,/ nec abstulit mala ab oculis meis./ 11 Quare non in vulva mortuus sum ?/ egressus ex utero non statim perii ?/ 12 Quare exceptus genibus ?/ cur lactatus uberibus ?/ 13 Nunc enim dormiens silerem,/ et somno meo requiescerem/ 14 cum regibus et consulibus terræ,/ qui ædificant sibi solitudines ;/ 15 aut cum principibus qui possident aurum,/ et replent domos suas argento ;/ 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,/ vel qui concepti non viderunt lucem./ 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,/ et ibi requieverunt fessi robore./ 18 Et quondam vincti pariter sine molestia,/ non audierunt vocem exactoris./ 19 Parvus et magnus ibi sunt,/ et servus liber a domino suo./ 20 Quare misero data est lux,/ et vita his qui in amaritudine animæ sunt :/ 21 qui expectant mortem, et non venit,/ quasi effodientes thesaurum ;/ 22 gaudentque vehementer/ cum invenerint sepulchrum ?/ 23 viro cujus abscondita est via/ et circumdedit eum Deus tenebris ?/ 24 Antequam comedam, suspiro ;/ et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :/ 25 quia timor quem timebam evenit mihi,/ et quod verebar accidit./ 26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?/ et venit super me indignatio.]
Copyright information for VulgCT