Job 30

[Nunc autem derident me juniores tempore,/ quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :/ quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,/ et vita ipsa putabantur indigni :/ egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,/ squallentes calamitate et miseria./ Et mandebant herbas, et arborum cortices,/ et radix juniperorum erat cibus eorum :/ qui de convallibus ista rapientes,/ cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant./ In desertis habitabant torrentium,/ et in cavernis terræ, vel super glaream :/ qui inter hujuscemodi lætabantur,/ et esse sub sentibus delicias computabant :/ filii stultorum et ignobilium,/ et in terra penitus non parentes./ Nunc in eorum canticum versus sum,/ et factus sum eis in proverbium./ 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me,/ et faciem meam conspuere non verentur./ 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,/ et frenum posuit in os meum./ 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :/ pedes meos subverterunt,/ et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis./ 13 Dissipaverunt itinera mea ;/ insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :/ et non fuit qui ferret auxilium./ 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,/ et ad meas miserias devoluti sunt./ 15 Redactus sum in nihilum :/ abstulisti quasi ventus desiderium meum,/ et velut nubes pertransiit salus mea./ 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,/ et possident me dies afflictionis./ 17 Nocte os meum perforatur doloribus,/ et qui me comedunt, non dormiunt./ 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,/ et quasi capito tunicæ succinxerunt me./ 19 Comparatus sum luto,/ et assimilatus sum favillæ et cineri./ 20 Clamo ad te, et non exaudis me :/ sto, et non respicis me./ 21 Mutatus es mihi in crudelem,/ et in duritia manus tuæ adversaris mihi./ 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;/ elisisti me valide./ 23 Scio quia morti trades me,/ ubi constituta est domus omni viventi./ 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :/ et si corruerint, ipse salvabis./ 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat,/ et compatiebatur anima mea pauperi./ 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala :/ præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ./ 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :/ prævenerunt me dies afflictionis./ 28 Mœrens incedebam sine furore ;/ consurgens, in turba clamabam./ 29 Frater fui draconum,/ et socius struthionum./ 30 Cutis mea denigrata est super me,/ et ossa mea aruerunt præ caumate./ 31 Versa est in luctum cithara mea,/ et organum meum in vocem flentium.]
Copyright information for VulgCT