Job 31

[Pepigi fœdus cum oculis meis,/ ut ne cogitarem quidem de virgine./ Quam enim partem haberet in me Deus desuper,/ et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?/ Numquid non perditio est iniquo,/ et alienatio operantibus injustitiam ?/ Nonne ipse considerat vias meas,/ et cunctos gressus meos dinumerat ?/ Si ambulavi in vanitate,/ et festinavit in dolo pes meus,/ appendat me in statera justa,/ et sciat Deus simplicitatem meam./ Si declinavit gressus meus de via,/ et si secutum est oculos meos cor meum,/ et si manibus meis adhæsit macula,/ seram, et alius comedat,/ et progenies mea eradicetur./ Si deceptum est cor meum super muliere,/ et si ad ostium amici mei insidiatus sum,/ 10 scortum alterius sit uxor mea,/ et super illam incurventur alii./ 11 Hoc enim nefas est,/ et iniquitas maxima./ 12 Ignis est usque ad perditionem devorans,/ et omnia eradicans genimina./ 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,/ cum disceptarent adversum me :/ 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?/ et cum quæsierit, quid respondebo illi ?/ 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,/ et formavit me in vulva unus ?/ 16 Si negavi quod volebant pauperibus,/ et oculos viduæ expectare feci ;/ 17 si comedi buccellam meam solus,/ et non comedit pupillus ex ea/ 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,/ et de utero matris meæ egressa est mecum) ;/ 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,/ et absque operimento pauperem ;/ 20 si non benedixerunt mihi latera ejus,/ et de velleribus ovium mearum calefactus est ;/ 21 si levavi super pupillum manum meam,/ etiam cum viderem me in porta superiorem :/ 22 humerus meus a junctura sua cadat,/ et brachium meum cum suis ossibus confringatur./ 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,/ et pondus ejus ferre non potui./ 24 Si putavi aurum robur meum,/ et obrizo dixi : Fiducia mea ;/ 25 si lætatus sum super multis divitiis meis,/ et quia plurima reperit manus mea ;/ 26 si vidi solem cum fulgeret,/ et lunam incedentem clare,/ 27 et lætatum est in abscondito cor meum,/ et osculatus sum manum meam ore meo :/ 28 quæ est iniquitas maxima,/ et negatio contra Deum altissimum./ 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,/ et exsultavi quod invenisset eum malum :/ 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum,/ ut expeterem maledicens animam ejus./ 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei :/ Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?/ 32 foris non mansit peregrinus :/ ostium meum viatori patuit./ 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum,/ et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;/ 34 si expavi ad multitudinem nimiam,/ et despectio propinquorum terruit me :/ et non magis tacui, nec egressus sum ostium./ 35 Quis mihi tribuat auditorem,/ ut desiderium meum audiat Omnipotens,/ et librum scribat ipse qui judicat,/ 36 ut in humero meo portem illum,/ et circumdem illum quasi coronam mihi ?/ 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,/ et quasi principi offeram eum./ 38 Si adversum me terra mea clamat,/ et cum ipsa sulci ejus deflent :/ 39 si fructus ejus comedi absque pecunia,/ et animam agricolarum ejus afflixi :/ 40 pro frumento oriatur mihi tribulus,/ et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.
Copyright information for VulgCT