Job 33

1[Audi igitur, Job, eloquia mea,/ et omnes sermones meos ausculta./ 2Ecce aperui os meum :/ loquatur lingua mea in faucibus meis./ 3Simplici corde meo sermones mei,/ et sententiam puram labia mea loquentur./ 4Spiritus Dei fecit me,/ et spiraculum Omnipotentis vivificavit me./ 5Si potes, responde mihi,/ et adversus faciem meam consiste./ 6Ecce, et me sicut et te fecit Deus,/ et de eodem luto ego quoque formatus sum./ 7Verumtamen miraculum meum non te terreat,/ et eloquentia mea non sit tibi gravis./ 8Dixisti ergo in auribus meis,/ et vocem verborum tuorum audivi :/ 9Mundus sum ego, et absque delicto :/ immaculatus, et non est iniquitas in me./ 10Quia querelas in me reperit,/ ideo arbitratus est me inimicum sibi./ 11Posuit in nervo pedes meos ;/ custodivit omnes semitas meas./ 12Hoc est ergo in quo non es justificatus :/ respondebo tibi, quia major sit Deus homine./ 13Adversus eum contendis,/ quod non ad omnia verba responderit tibi ?/ 14Semel loquitur Deus,/ et secundo idipsum non repetit./ 15Per somnium, in visione nocturna,/ quando irruit sopor super homines,/ et dormiunt in lectulo,/ 16tunc aperit aures virorum,/ et erudiens eos instruit disciplina,/ 17ut avertat hominem ab his quæ facit,/ et liberet eum de superbia,/ 18eruens animam ejus a corruptione,/ et vitam illius ut non transeat in gladium./ 19Increpat quoque per dolorem in lectulo,/ et omnia ossa ejus marcescere facit./ 20Abominabilis ei fit in vita sua panis,/ et animæ illius cibus ante desiderabilis./ 21Tabescet caro ejus,/ et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur./ 22Appropinquavit corruptioni anima ejus,/ et vita illius mortiferis./ 23Si fuerit pro eo angelus loquens,/ unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,/ 24miserebitur ejus, et dicet :/ Libera eum, ut non descendat in corruptionem :/ inveni in quo ei propitier./ 25Consumpta est caro ejus a suppliciis :/ revertatur ad dies adolescentiæ suæ./ 26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :/ et videbit faciem ejus in jubilo,/ et reddet homini justitiam suam./ 27Respiciet homines, et dicet : Peccavi,/ et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi./ 28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,/ sed vivens lucem videret./ 29Ecce hæc omnia operatur Deus/ tribus vicibus per singulos,/ 30ut revocet animas eorum a corruptione,/ et illuminet luce viventium./ 31Attende, Job, et audi me :/ et tace, dum ego loquor./ 32Si autem habes quod loquaris, responde mihi :/ loquere, volo enim te apparere justum./ 33Quod si non habes, audi me :/ tace, et docebo te sapientiam.]
Copyright information for VulgCT