Job 34

1Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est : 2[Audite, sapientes, verba mea :/ et eruditi, auscultate me./ 3Auris enim verba probat,/ et guttur escas gustu dijudicat./ 4Judicium eligamus nobis,/ et inter nos videamus quid sit melius./ 5Quia dixit Job : Justus sum,/ et Deus subvertit judicium meum./ 6In judicando enim me mendacium est :/ violenta sagitta mea absque ullo peccato./ 7Quis est vir ut est Job,/ qui bibit subsannationem quasi aquam :/ 8qui graditur cum operantibus iniquitatem,/ et ambulat cum viris impiis ?/ 9Dixit enim : Non placebit vir Deo,/ etiam si cucurrerit cum eo./ 10Ideo, viri cordati, audite me :/ absit a Deo impietas,/ et ab Omnipotente iniquitas./ 11Opus enim hominis reddet ei,/ et juxta vias singulorum restituet eis./ 12Vere enim Deus non condemnabit frustra,/ nec Omnipotens subvertet judicium./ 13Quem constituit alium super terram ?/ aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?/ 14Si direxerit ad eum cor suum,/ spiritum illius et flatum ad se trahet./ 15Deficiet omnis caro simul,/ et homo in cinerem revertetur./ 16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,/ et ausculta vocem eloquii mei :/ 17numquid qui non amat judicium sanari potest ?/ et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?/ 18Qui dicit regi : Apostata ;/ qui vocat duces impios ;/ 19qui non accipit personas principum,/ nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :/ opus enim manuum ejus sunt universi./ 20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :/ et pertransibunt, et auferent violentum absque manu./ 21Oculi enim ejus super vias hominum,/ et omnes gressus eorum considerat./ 22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis,/ ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,/ 23neque enim ultra in hominis potestate est,/ ut veniat ad Deum in judicium./ 24Conteret multos, et innumerabiles,/ et stare faciet alios pro eis./ 25Novit enim opera eorum,/ et idcirco inducet noctem, et conterentur./ 26Quasi impios percussit eos/ in loco videntium :/ 27qui quasi de industria recesserunt ab eo,/ et omnes vias ejus intelligere noluerunt :/ 28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,/ et audiret vocem pauperum./ 29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?/ ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,/ et super gentes, et super omnes homines ?/ 30Qui regnare facit hominem hypocritam/ propter peccata populi./ 31Quia ergo ego locutus sum ad Deum,/ te quoque non prohibebo./ 32Si erravi, tu doce me ;/ si iniquitatem locutus sum, ultra non addam./ 33Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?/ tu enim cœpisti loqui, et non ego :/ quod si quid nosti melius, loquere./ 34Viri intelligentes loquantur mihi,/ et vir sapiens audiat me./ 35Job autem stulte locutus est,/ et verba illius non sonant disciplinam./ 36Pater mi, probetur Job usque ad finem :/ ne desinas ab homine iniquitatis :/ 37quia addit super peccata sua blasphemiam,/ inter nos interim constringatur :/ et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]
Copyright information for VulgCT