Job 35

1Igitur Eliu hæc rursum locutus est : 2[Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,/ ut diceres : Justior sum Deo ?/ 3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :/ vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?/ 4Itaque ego respondebo sermonibus tuis,/ et amicis tuis tecum./ 5Suspice cælum, et intuere :/ et contemplare æthera quod altior te sit./ 6Si peccaveris, quid ei nocebis ?/ et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?/ 7Porro si juste egeris, quid donabis ei ?/ aut quid de manu tua accipiet ?/ 8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :/ et filium hominis adjuvabit justitia tua./ 9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,/ et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum./ 10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,/ qui dedit carmina in nocte ;/ 11qui docet nos super jumenta terræ,/ et super volucres cæli erudit nos ?/ 12Ibi clamabunt, et non exaudiet,/ propter superbiam malorum./ 13Non ergo frustra audiet Deus,/ et Omnipotens causas singulorum intuebitur./ 14Etiam cum dixeris : Non considerat :/ judicare coram illo, et expecta eum./ 15Nunc enim non infert furorem suum,/ nec ulciscitur scelus valde./ 16Ergo Job frustra aperit os suum,/ et absque scientia verba multiplicat.]
Copyright information for VulgCT