Job 36

Addens quoque Eliu, hæc locutus est : [Sustine me paululum, et indicabo tibi :/ adhuc enim habeo quod pro Deo loquar./ Repetam scientiam meam a principio,/ et operatorem meum probabo justum./ Vere enim absque mendacio sermones mei,/ et perfecta scientia probabitur tibi./ Deus potentes non abjicit,/ cum et ipse sit potens :/ sed non salvat impios,/ et judicium pauperibus tribuit./ Non auferet a justo oculos suos :/ et reges in solio collocat in perpetuum,/ et illi eriguntur./ Et si fuerint in catenis,/ et vinciantur funibus paupertatis,/ indicabit eis opera eorum,/ et scelera eorum, quia violenti fuerunt./ 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :/ et loquetur, ut revertantur ab iniquitate./ 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,/ et annos suos in gloria :/ 12 si autem non audierint,/ transibunt per gladium,/ et consumentur in stultitia./ 13 Simulatores et callidi provocant iram Dei,/ neque clamabunt cum vincti fuerint./ 14 Morietur in tempestate anima eorum,/ et vita eorum inter effeminatos./ 15 Eripiet de angustia sua pauperem,/ et revelabit in tribulatione aurem ejus./ 16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime,/ et non habente fundamentum subter se :/ requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine./ 17 Causa tua quasi impii judicata est :/ causam judiciumque recipies./ 18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :/ nec multitudo donorum inclinet te./ 19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,/ et omnes robustos fortitudine./ 20 Ne protrahas noctem,/ ut ascendant populi pro eis./ 21 Cave ne declines ad iniquitatem :/ hanc enim cœpisti sequi post miseriam./ 22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,/ et nullus ei similis in legislatoribus./ 23 Quis poterit scrutari vias ejus ?/ aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?/ 24 Memento quod ignores opus ejus,/ de quo cecinerunt viri./ 25 Omnes homines vident eum :/ unusquisque intuetur procul./ 26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :/ numerus annorum ejus inæstimabilis./ 27 Qui aufert stillas pluviæ,/ et effundit imbres ad instar gurgitum,/ 28 qui de nubibus fluunt/ quæ prætexunt cuncta desuper./ 29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,/ 30 et fulgurare lumine suo desuper,/ cardines quoque maris operiet./ 31 Per hæc enim judicat populos,/ et dat escas multis mortalibus./ 32 In manibus abscondit lucem,/ et præcepit ei ut rursus adveniat./ 33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,/ et ad eam possit ascendere.]
Copyright information for VulgCT