Job 37

1[Super hoc expavit cor meum,/ et emotum est de loco suo./ 2Audite auditionem in terrore vocis ejus,/ et sonum de ore illius procedentem./ 3Subter omnes cælos ipse considerat,/ et lumen illius super terminos terræ./ 4Post eum rugiet sonitus ;/ tonabit voce magnitudinis suæ :/ et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus./ 5Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,/ qui facit magna et inscrutabilia ;/ 6qui præcipit nivi ut descendat in terram,/ et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ ;/ 7qui in manu omnium hominum signat,/ ut noverint singuli opera sua./ 8Ingredietur bestia latibulum,/ et in antro suo morabitur./ 9Ab interioribus egredietur tempestas,/ et ab Arcturo frigus./ 10Flante Deo, concrescit gelu,/ et rursum latissimæ funduntur aquæ./ 11Frumentum desiderat nubes,/ et nubes spargunt lumen suum./ 12Quæ lustrant per circuitum,/ quocumque eas voluntas gubernantis duxerit,/ ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum :/ 13sive in una tribu, sive in terra sua,/ sive in quocumque loco misericordiæ suæ/ eas jusserit inveniri./ 14Ausculta hæc, Job :/ sta, et considera mirabilia Dei./ 15Numquid scis quando præceperit Deus pluviis,/ ut ostenderent lucem nubium ejus ?/ 16Numquid nosti semitas nubium magnas,/ et perfectas scientias ?/ 17Nonne vestimenta tua calida sunt,/ cum perflata fuerit terra austro ?/ 18Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos,/ qui solidissimi quasi ære fusi sunt./ 19Ostende nobis quid dicamus illi :/ nos quippe involvimur tenebris./ 20Quis narrabit ei quæ loquor ?/ etiam si locutus fuerit homo, devorabitur./ 21At nunc non vident lucem :/ subito aër cogetur in nubes,/ et ventus transiens fugabit eas./ 22Ab aquilone aurum venit,/ et ad Deum formidolosa laudatio./ 23Digne eum invenire non possumus :/ magnus fortitudine, et judicio, et justitia :/ et enarrari non potest./ 24Ideo timebunt eum viri,/ et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.]
Copyright information for VulgCT