Job 38

Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : [Quis est iste involvens sententias/ sermonibus imperitis ?/ Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et responde mihi./ Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?/ indica mihi, si habes intelligentiam./ Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?/ vel quis tetendit super eam lineam ?/ Super quo bases illius solidatæ sunt ?/ aut quis demisit lapidem angularem ejus,/ cum me laudarent simul astra matutina,/ et jubilarent omnes filii Dei ?/ Quis conclusit ostiis mare,/ quando erumpebat quasi de vulva procedens ;/ cum ponerem nubem vestimentum ejus,/ et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?/ 10 Circumdedi illud terminis meis,/ et posui vectem et ostia,/ 11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,/ et hic confringes tumentes fluctus tuos./ 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,/ et ostendisti auroræ locum suum ?/ 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,/ et excussisti impios ex ea ?/ 14 Restituetur ut lutum signaculum,/ et stabit sicut vestimentum :/ 15 auferetur ab impiis lux sua,/ et brachium excelsum confringetur./ 16 Numquid ingressus es profunda maris,/ et in novissimis abyssi deambulasti ?/ 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,/ et ostia tenebrosa vidisti ?/ 18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?/ indica mihi, si nosti, omnia :/ 19 in qua via lux habitet,/ et tenebrarum quis locus sit :/ 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,/ et intelligas semitas domus ejus./ 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,/ et numerum dierum tuorum noveras ?/ 22 Numquid ingressus es thesauros nivis,/ aut thesauros grandinis aspexisti,/ 23 quæ præparavi in tempus hostis,/ in diem pugnæ et belli ?/ 24 Per quam viam spargitur lux,/ dividitur æstus super terram ?/ 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,/ et viam sonantis tonitrui,/ 26 ut plueret super terram absque homine in deserto,/ ubi nullus mortalium commoratur ;/ 27 ut impleret inviam et desolatam,/ et produceret herbas virentes ?/ 28 Quis est pluviæ pater ?/ vel quis genuit stillas roris ?/ 29 De cujus utero egressa est glacies ?/ et gelu de cælo quis genuit ?/ 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,/ et superficies abyssi constringitur./ 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,/ aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?/ 32 Numquid producis luciferum in tempore suo,/ et vesperum super filios terræ consurgere facis ?/ 33 Numquid nosti ordinem cæli,/ et pones rationem ejus in terra ?/ 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,/ et impetus aquarum operiet te ?/ 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,/ et revertentia dicent tibi : Adsumus ?/ 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?/ vel quis dedit gallo intelligentiam ?/ 37 Quis enarrabit cælorum rationem ?/ et concentum cæli quis dormire faciet ?/ 38 Quando fundebatur pulvis in terra,/ et glebæ compingebantur ?/ 39 Numquid capies leænæ prædam,/ et animam catulorum ejus implebis,/ 40 quando cubant in antris,/ et in specubus insidiantur ?/ 41 Quis præparat corvo escam suam,/ quando pulli ejus clamant ad Deum,/ vagantes, eo quod non habeant cibos ?]
Copyright information for VulgCT