Job 39

[Numquid nosti tempus partus ibicum in petris,/ vel parturientes cervas observasti ?/ Dinumerasti menses conceptus earum,/ et scisti tempus partus earum ?/ Incurvantur ad fœtum, et pariunt,/ et rugitus emittunt./ Separantur filii earum, et pergunt ad pastum :/ egrediuntur, et non revertuntur ad eas./ Quis dimisit onagrum liberum,/ et vincula ejus quis solvit ?/ cui dedi in solitudine domum,/ et tabernacula ejus in terra salsuginis./ Contemnit multitudinem civitatis :/ clamorem exactoris non audit./ Circumspicit montes pascuæ suæ,/ et virentia quæque perquirit./ Numquid volet rhinoceros servire tibi,/ aut morabitur ad præsepe tuum ?/ 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo,/ aut confringet glebas vallium post te ?/ 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus,/ et derelinques ei labores tuos ?/ 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi,/ et aream tuam congreget ?/ 13 Penna struthionis similis est/ pennis herodii et accipitris./ 14 Quando derelinquit ova sua in terra,/ tu forsitan in pulvere calefacies ea ?/ 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea,/ aut bestia agri conterat./ 16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui :/ frustra laboravit, nullo timore cogente./ 17 Privavit enim eam Deus sapientia,/ nec dedit illi intelligentiam./ 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit :/ deridet equum et ascensorem ejus./ 19 Numquid præbebis equo fortitudinem,/ aut circumdabis collo ejus hinnitum ?/ 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas ?/ gloria narium ejus terror./ 21 Terram ungula fodit ; exultat audacter :/ in occursum pergit armatis./ 22 Contemnit pavorem,/ nec cedit gladio./ 23 Super ipsum sonabit pharetra ;/ vibrabit hasta et clypeus :/ 24 fervens et fremens sorbet terram,/ nec reputat tubæ sonare clangorem./ 25 Ubi audierit buccinam, dicit : Vah !/ procul odoratur bellum :/ exhortationem ducum, et ululatum exercitus./ 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,/ expandens alas suas ad austrum ?/ 27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila,/ et in arduis ponet nidum suum ?/ 28 In petris manet,/ et in præruptis silicibus commoratur,/ atque inaccessis rupibus./ 29 Inde contemplatur escam,/ et de longe oculi ejus prospiciunt./ 30 Pulli ejus lambent sanguinem :/ et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.] 31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job : 32 [Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ?/ utique qui arguit Deum, debet respondere ei.] 33 Respondens autem Job Domino, dixit : 34 [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?/ manum meam ponam super os meum./ 35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem :/ et alterum, quibus ultra non addam.]
Copyright information for VulgCT