Job 4

1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2[Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;/ sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?/ 3Ecce docuisti multos,/ et manus lassas roborasti ;/ 4vacillantes confirmaverunt sermones tui,/ et genua trementia confortasti./ 5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;/ tetigit te, et conturbatus es./ 6Ubi est timor tuus, fortitudo tua,/ patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?/ 7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?/ aut quando recti deleti sunt ?/ 8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,/ et seminant dolores, et metunt eos,/ 9flante Deo perisse,/ et spiritu iræ ejus esse consumptos./ 10Rugitus leonis, et vox leænæ,/ et dentes catulorum leonum contriti sunt./ 11Tigris periit, eo quod non haberet prædam,/ et catuli leonis dissipati sunt./ 12Porro ad me dictum est verbum absconditum,/ et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus./ 13In horrore visionis nocturnæ,/ quando solet sopor occupare homines,/ 14pavor tenuit me, et tremor,/ et omnia ossa mea perterrita sunt ;/ 15et cum spiritus, me præsente, transiret,/ inhorruerunt pili carnis meæ./ 16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,/ imago coram oculis meis,/ et vocem quasi auræ lenis audivi./ 17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?/ aut factore suo purior erit vir ?/ 18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,/ et in angelis suis reperit pravitatem ;/ 19quanto magis hi qui habitant domos luteas,/ qui terrenum habent fundamentum,/ consumentur velut a tinea ?/ 20De mane usque ad vesperam succidentur ;/ et quia nullus intelligit, in æternum peribunt./ 21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;/ morientur, et non in sapientia.]
Copyright information for VulgCT