Job 40

Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : [Accinge sicut vir lumbos tuos :/ interrogabo te, et indica mihi./ Numquid irritum facies judicium meum,/ et condemnabis me, ut tu justificeris ?/ Et si habes brachium sicut Deus ?/ et si voce simili tonas ?/ Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,/ et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus./ Disperge superbos in furore tuo,/ et respiciens omnem arrogantem humilia./ Respice cunctos superbos, et confunde eos,/ et contere impios in loco suo./ Absconde eos in pulvere simul,/ et facies eorum demerge in foveam./ Et ego confitebor/ quod salvare te possit dextera tua./ 10 Ecce behemoth quem feci tecum,/ fœnum quasi bos comedet./ 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,/ et virtus illius in umbilico ventris ejus./ 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ;/ nervi testiculorum ejus perplexi sunt./ 13 Ossa ejus velut fistulæ æris ;/ cartilago illius quasi laminæ ferreæ./ 14 Ipse est principium viarum Dei :/ qui fecit eum applicabit gladium ejus./ 15 Huic montes herbas ferunt :/ omnes bestiæ agri ludent ibi./ 16 Sub umbra dormit in secreto calami,/ et in locis humentibus./ 17 Protegunt umbræ umbram ejus :/ circumdabunt eum salices torrentis./ 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,/ et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus./ 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum,/ et in sudibus perforabit nares ejus./ 20 An extrahere poteris Leviathan hamo,/ et fune ligabis linguam ejus ?/ 21 Numquid pones circulum in naribus ejus,/ aut armilla perforabis maxillam ejus ?/ 22 Numquid multiplicabit ad te preces,/ aut loquetur tibi mollia ?/ 23 Numquid feriet tecum pactum,/ et accipies eum servum sempiternum ?/ 24 Numquid illudes ei quasi avi,/ aut ligabis eum ancillis tuis ?/ 25 Concident eum amici ?/ divident illum negotiatores ?/ 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus,/ et gurgustium piscium capite illius ?/ 27 Pone super eum manum tuam :/ memento belli, nec ultra addas loqui./ 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum,/ et videntibus cunctis præcipitabitur.]
Copyright information for VulgCT