Job 41

[Non quasi crudelis suscitabo eum :/ quis enim resistere potest vultui meo ?/ Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?/ omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt./ Non parcam ei, et verbis potentibus,/ et ad deprecandum compositis./ Quis revelabit faciem indumenti ejus ?/ et in medium oris ejus quis intrabit ?/ Portas vultus ejus quis aperiet ?/ per gyrum dentium ejus formido./ Corpus illius quasi scuta fusilia,/ compactum squamis se prementibus./ Una uni conjungitur,/ et ne spiraculum quidem incedit per eas./ Una alteri adhærebit,/ et tenentes se nequaquam separabuntur./ Sternutatio ejus splendor ignis,/ et oculi ejus ut palpebræ diluculi./ 10 De ore ejus lampades procedunt,/ sicut tædæ ignis accensæ./ 11 De naribus ejus procedit fumus,/ sicut ollæ succensæ atque ferventis./ 12 Halitus ejus prunas ardere facit,/ et flamma de ore ejus egreditur./ 13 In collo ejus morabitur fortitudo,/ et faciem ejus præcedit egestas./ 14 Membra carnium ejus cohærentia sibi :/ mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur./ 15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis,/ et stringetur quasi malleatoris incus./ 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,/ et territi purgabuntur./ 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,/ neque hasta, neque thorax :/ 18 reputabit enim quasi paleas ferrum,/ et quasi lignum putridum æs./ 19 Non fugabit eum vir sagittarius :/ in stipulam versi sunt ei lapides fundæ./ 20 Quasi stipulam æstimabit malleum,/ et deridebit vibrantem hastam./ 21 Sub ipso erunt radii solis,/ et sternet sibi aurum quasi lutum./ 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,/ et ponet quasi cum unguenta bulliunt./ 23 Post eum lucebit semita :/ æstimabit abyssum quasi senescentem./ 24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei,/ qui factus est ut nullum timeret./ 25 Omne sublime videt :/ ipse est rex super universos filios superbiæ.]
Copyright information for VulgCT