Job 5

1[Voca ergo, si est qui tibi respondeat,/ et ad aliquem sanctorum convertere./ 2Vere stultum interficit iracundia,/ et parvulum occidit invidia./ 3Ego vidi stultum firma radice,/ et maledixi pulchritudini ejus statim./ 4Longe fient filii ejus a salute,/ et conterentur in porta,/ et non erit qui eruat./ 5Cujus messem famelicus comedet,/ et ipsum rapiet armatus,/ et bibent sitientes divitias ejus./ 6Nihil in terra sine causa fit,/ et de humo non oritur dolor./ 7Homo nascitur ad laborem,/ et avis ad volatum./ 8Quam ob rem ego deprecabor Dominum,/ et ad Deum ponam eloquium meum :/ 9qui facit magna et inscrutabilia,/ et mirabilia absque numero ;/ 10qui dat pluviam super faciem terræ,/ et irrigat aquis universa ;/ 11qui ponit humiles in sublime,/ et mœrentes erigit sospitate ;/ 12qui dissipat cogitationes malignorum,/ ne possint implere manus eorum quod cœperant ;/ 13qui apprehendit sapientes in astutia eorum,/ et consilium pravorum dissipat./ 14Per diem incurrent tenebras,/ et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie./ 15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,/ et de manu violenti pauperem./ 16Et erit egeno spes ;/ iniquitas autem contrahet os suum./ 17Beatus homo qui corripitur a Deo :/ increpationem ergo Domini ne reprobes :/ 18quia ipse vulnerat, et medetur ;/ percutit, et manus ejus sanabunt./ 19In sex tribulationibus liberabit te,/ et in septima non tangent te malum./ 20In fame eruet te de morte,/ et in bello de manu gladii./ 21A flagello linguæ absconderis,/ et non timebis calamitatem cum venerit./ 22In vastitate et fame ridebis,/ et bestias terræ non formidabis./ 23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,/ et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi./ 24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;/ et visitans speciem tuam, non peccabis./ 25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,/ et progenies tua quasi herba terræ./ 26Ingredieris in abundantia sepulchrum,/ sicut infertur acervus tritici in tempore suo./ 27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :/ quod auditum, mente pertracta.]
Copyright information for VulgCT