Job 6

1Respondens autem Job, dixit : 2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,/ et calamitas quam patior, in statera !/ 3Quasi arena maris hæc gravior appareret ;/ unde et verba mea dolore sunt plena :/ 4quia sagittæ Domini in me sunt,/ quarum indignatio ebibit spiritum meum ;/ et terrores Domini militant contra me./ 5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?/ aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?/ 6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?/ aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?/ 7Quæ prius nolebat tangere anima mea,/ nunc, præ angustia, cibi mei sunt./ 8Quis det ut veniat petitio mea,/ et quod expecto tribuat mihi Deus ?/ 9et qui cœpit, ipse me conterat ;/ solvat manum suam, et succidat me ?/ 10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,/ nec contradicam sermonibus Sancti./ 11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?/ aut quis finis meus, ut patienter agam ?/ 12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,/ nec caro mea ænea est./ 13Ecce non est auxilium mihi in me,/ et necessarii quoque mei recesserunt a me./ 14Qui tollit ab amico suo misericordiam,/ timorem Domini derelinquit./ 15Fratres mei præterierunt me,/ sicut torrens qui raptim transit in convallibus./ 16Qui timent pruinam,/ irruet super eos nix./ 17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;/ et ut incaluerit, solventur de loco suo./ 18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;/ ambulabunt in vacuum, et peribunt./ 19Considerate semitas Thema, itinera Saba,/ et expectate paulisper./ 20Confusi sunt, quia speravi :/ venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt./ 21Nunc venistis ;/ et modo videntes plagam meam, timetis./ 22Numquid dixi : Afferte mihi,/ et de substantia vestra donate mihi ?/ 23vel : Liberate me de manu hostis,/ et de manu robustorum eruite me ?/ 24Docete me, et ego tacebo :/ et si quid forte ignoravi, instruite me./ 25Quare detraxistis sermonibus veritatis,/ cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?/ 26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,/ et in ventum verba profertis./ 27Super pupillum irruitis,/ et subvertere nitimini amicum vestrum./ 28Verumtamen quod cœpistis explete :/ præbete aurem, et videte an mentiar./ 29Respondete, obsecro, absque contentione ;/ et loquentes id quod justum est, judicate./ 30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,/ nec in faucibus meis stultitia personabit.]
Copyright information for VulgCT