Job 7

1[Militia est vita hominis super terram,/ et sicut dies mercenarii dies ejus./ 2Sicut servus desiderat umbram,/ et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,/ 3sic et ego habui menses vacuos,/ et noctes laboriosas enumeravi mihi./ 4Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?/ et rursum expectabo vesperam,/ et replebor doloribus usque ad tenebras./ 5Induta est caro mea putredine,/ et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est./ 6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,/ et consumpti sunt absque ulla spe./ 7Memento quia ventus est vita mea,/ et non revertetur oculus meus ut videat bona./ 8Nec aspiciet me visus hominis ;/ oculi tui in me, et non subsistam./ 9Sicut consumitur nubes, et pertransit,/ sic qui descenderit ad inferos, non ascendet./ 10Nec revertetur ultra in domum suam,/ neque cognoscet eum amplius locus ejus./ 11Quapropter et ego non parcam ori meo :/ loquar in tribulatione spiritus mei ;/ confabulabor cum amaritudine animæ meæ./ 12Numquid mare ego sum, aut cetus,/ quia circumdedisti me carcere ?/ 13Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,/ et relevabor loquens mecum in strato meo :/ 14terrebis me per somnia,/ et per visiones horrore concuties./ 15Quam ob rem elegit suspendium anima mea,/ et mortem ossa mea./ 16Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :/ parce mihi, nihil enim sunt dies mei./ 17Quid est homo, quia magnificas eum ?/ aut quid apponis erga eum cor tuum ?/ 18Visitas eum diluculo,/ et subito probas illum./ 19Usquequo non parcis mihi,/ nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?/ 20Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?/ quare posuisti me contrarium tibi,/ et factus sum mihimetipsi gravis ?/ 21Cur non tollis peccatum meum,/ et quare non aufers iniquitatem meam ?/ ecce nunc in pulvere dormiam,/ et si mane me quæsieris, non subsistam.]
Copyright information for VulgCT