Job 8

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2[Usquequo loqueris talia,/ et spiritus multiplex sermones oris tui ?/ 3Numquid Deus supplantat judicium ?/ aut Omnipotens subvertit quod justum est ?/ 4Etiam si filii tui peccaverunt ei,/ et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :/ 5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,/ et Omnipotentem fueris deprecatus ;/ 6si mundus et rectus incesseris :/ statim evigilabit ad te,/ et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,/ 7in tantum ut si priora tua fuerint parva,/ et novissima tua multiplicentur nimis./ 8Interroga enim generationem pristinam,/ et diligenter investiga patrum memoriam/ 9(hesterni quippe sumus, et ignoramus,/ quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),/ 10et ipsi docebunt te, loquentur tibi,/ et de corde suo proferent eloquia./ 11Numquid vivere potest scirpus absque humore ?/ aut crescere carectum sine aqua ?/ 12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,/ ante omnes herbas arescit./ 13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,/ et spes hypocritæ peribit./ 14Non ei placebit vecordia sua,/ et sicut tela aranearum fiducia ejus./ 15Innitetur super domum suam, et non stabit ;/ fulciet eam, et non consurget./ 16Humectus videtur antequam veniat sol,/ et in ortu suo germen ejus egredietur./ 17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,/ et inter lapides commorabitur./ 18Si absorbuerit eum de loco suo,/ negabit eum, et dicet : Non novi te./ 19Hæc est enim lætitia viæ ejus,/ ut rursum de terra alii germinentur./ 20Deus non projiciet simplicem,/ nec porriget manum malignis,/ 21donec impleatur risu os tuum,/ et labia tua jubilo./ 22Qui oderunt te induentur confusione,/ et tabernaculum impiorum non subsistet.]
Copyright information for VulgCT