Job 9

Et respondens Job, ait : [Vere scio quod ita sit,/ et quod non justificetur homo compositus Deo./ Si voluerit contendere cum eo,/ non poterit ei respondere unum pro mille./ Sapiens corde est, et fortis robore :/ quis restitit ei, et pacem habuit ?/ Qui transtulit montes, et nescierunt/ hi quos subvertit in furore suo./ Qui commovet terram de loco suo,/ et columnæ ejus concutiuntur./ Qui præcipit soli, et non oritur,/ et stellas claudit quasi sub signaculo./ Qui extendit cælos solus,/ et graditur super fluctus maris./ Qui facit Arcturum et Oriona,/ et Hyadas et interiora austri./ 10 Qui facit magna, et incomprehensibilia,/ et mirabilia, quorum non est numerus./ 11 Si venerit ad me, non videbo eum ;/ si abierit, non intelligam./ 12 Si repente interroget, quis respondebit ei ?/ vel quis dicere potest : Cur ita facis ?/ 13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest,/ et sub quo curvantur qui portant orbem./ 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,/ et loquar verbis meis cum eo ?/ 15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :/ sed meum judicem deprecabor./ 16 Et cum invocantem exaudierit me,/ non credo quod audierit vocem meam./ 17 In turbine enim conteret me,/ et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa./ 18 Non concedit requiescere spiritum meum,/ et implet me amaritudinibus./ 19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est ;/ si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere./ 20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ;/ si innocentem ostendero, pravum me comprobabit./ 21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,/ et tædebit me vitæ meæ./ 22 Unum est quod locutus sum :/ et innocentem et impium ipse consumit./ 23 Si flagellat, occidat semel,/ et non de pœnis innocentum rideat./ 24 Terra data est in manus impii ;/ vultum judicum ejus operit./ Quod si non ille est, quis ergo est ?/ 25 Dies mei velociores fuerunt cursore ;/ fugerunt, et non viderunt bonum./ 26 Pertransierunt quasi naves poma portantes ;/ sicut aquila volans ad escam./ 27 Cum dixero : Nequaquam ita loquar :/ commuto faciem meam, et dolore torqueor./ 28 Verebar omnia opera mea,/ sciens quod non parceres delinquenti./ 29 Si autem et sic impius sum,/ quare frustra laboravi ?/ 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis,/ et fulserint velut mundissimæ manus meæ,/ 31 tamen sordibus intinges me,/ et abominabuntur me vestimenta mea./ 32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;/ nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri./ 33 Non est qui utrumque valeat arguere,/ et ponere manum suam in ambobus./ 34 Auferat a me virgam suam,/ et pavor ejus non me terreat./ 35 Loquar, et non timebo eum ;/ neque enim possum metuens respondere.]
Copyright information for VulgCT