Joel 1

1Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. 2[Audite hoc, senes,/ et auribus percipite, omnes habitatores terræ :/ si factum est istud in diebus vestris,/ aut in diebus patrum vestrorum ?/ 3Super hoc filiis vestris narrate,/ et filii vestri filiis suis,/ et filii eorum generationi alteræ./ 4Residuum erucæ comedit locusta,/ et residuum locustæ comedit bruchus,/ et residuum bruchi comedit rubigo./ 5Expergiscimini, ebrii,/ et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,/ quoniam periit ab ore vestro./ 6Gens enim ascendit super terram meam,/ fortis et innumerabilis :/ dentes ejus ut dentes leonis,/ et molares ejus ut catuli leonis./ 7Posuit vineam meam in desertum,/ et ficum meam decorticavit ;/ nudans spoliavit eam, et projecit :/ albi facti sunt rami ejus./ 8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ./ 9Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;/ luxerunt sacerdotes, ministri Domini./ 10Depopulata est regio,/ luxit humus,/ quoniam devastatum est triticum,/ confusum est vinum,/ elanguit oleum./ 11Confusi sunt agricolæ,/ ululaverunt vinitores/ super frumento et hordeo,/ quia periit messis agri./ 12Vinea confusa est,/ et ficus elanguit ;/ malogranatum, et palma, et malum,/ et omnia ligna agri aruerunt,/ quia confusum est gaudium a filiis hominum./ 13Accingite vos, et plangite, sacerdotes :/ ululate, ministri altaris ;/ ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,/ quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio./ 14Sanctificate jejunium, vocate cœtum,/ congregate senes, omnes habitatores terræ/ in domum Dei vestri,/ et clamate ad Dominum :/ 15A, a, a, diei !/ quia prope est dies Domini,/ et quasi vastitas a potente veniet./ 16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt/ de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?/ 17Computruerunt jumenta in stercore suo,/ demolita sunt horrea,/ dissipatæ sunt apothecæ,/ quoniam confusum est triticum./ 18Quid ingemuit animal,/ mugierunt greges armenti ?/ quia non est pascua eis ;/ sed et greges pecorum disperierunt./ 19Ad te, Domine, clamabo,/ quia ignis comedit speciosa deserti,/ et flamma succendit omnia ligna regionis./ 20Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,/ quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,/ et ignis devoravit speciosa deserti.]
Copyright information for VulgCT