Joel 2

1[Canite tuba in Sion,/ ululate in monte sancto meo,/ conturbentur omnes habitatores terræ :/ quia venit dies Domini, quia prope est./ 2Dies tenebrarum et caliginis,/ dies nubis et turbinis ;/ quasi mane expansum super montes/ populus multus et fortis :/ similis ei non fuit a principio,/ et post eum non erit/ usque in annos generationis et generationis./ 3Ante faciem ejus ignis vorans,/ et post eum exurens flamma./ Quasi hortus voluptatis terra coram eo,/ et post eum solitudo deserti,/ neque est qui effugiat eum./ 4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;/ et quasi equites, sic current./ 5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,/ sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,/ velut populus fortis præparatus ad prælium./ 6A facie ejus cruciabuntur populi ;/ omnes vultus redigentur in ollam./ 7Sicut fortes current ;/ quasi viri bellatores ascendent murum :/ viri in viis suis gradientur,/ et non declinabunt a semitis suis./ 8Unusquisque fratrem suum non coarctabit,/ singuli in calle suo ambulabunt ;/ sed et per fenestras cadent, et non demolientur./ 9Urbem ingredientur, in muro current,/ domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur./ 10A facie ejus contremuit terra,/ moti sunt cæli,/ sol et luna obtenebrati sunt,/ et stellæ retraxerunt splendorem suum./ 11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,/ quia multa sunt nimis castra ejus,/ quia fortia et facientia verbum ejus :/ magnus enim dies Domini, et terribilis valde,/ et quis sustinebit eum ?/ 12Nunc ergo, dicit Dominus,/ convertimini ad me in toto corde vestro,/ in jejunio, et in fletu, et in planctu./ 13Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;/ et convertimini ad Dominum Deum vestrum,/ quia benignus et misericors est,/ patiens et multæ misericordiæ,/ et præstabilis super malitia./ 14Quis scit si convertatur, et ignoscat,/ et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?/ 15Canite tuba in Sion,/ sanctificate jejunium, vocate cœtum :/ 16congregate populum, sanctificate ecclesiam,/ coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;/ egrediatur sponsus de cubili suo,/ et sponsa de thalamo suo./ 17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,/ et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;/ et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,/ ut dominentur eis nationes./ Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?]\ 18[Zelatus est Dominus terram suam,/ et pepercit populo suo./ 19Et respondit Dominus, et dixit populo suo :/ Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,/ et replebimini eis ;/ et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus./ 20Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,/ et expellam eum in terram inviam et desertam :/ faciem ejus contra mare orientale,/ et extremum ejus ad mare novissimum :/ et ascendet fœtor ejus,/ et ascendet putredo ejus,/ quia superbe egit./ 21Noli timere, terra :/ exsulta, et lætare,/ quoniam magnificavit Dominus ut faceret./ 22Nolite timere, animalia regionis,/ quia germinaverunt speciosa deserti ;/ quia lignum attulit fructum suum,/ ficus et vinea dederunt virtutem suam./ 23Et, filii Sion, exsultate,/ et lætamini in Domino Deo vestro,/ quia dedit vobis doctorem justitiæ,/ et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,/ sicut in principio./ 24Et implebuntur areæ frumento,/ et redundabunt torcularia vino et oleo./ 25Et reddam vobis annos, quos comedit locusta,/ bruchus, et rubigo, et eruca :/ fortitudo mea magna quam misi in vos./ 26Et comedetis vescentes, et saturabimini ;/ et laudabitis nomen Domini Dei vestri,/ qui fecit mirabilia vobiscum ;/ et non confundetur populus meus in sempiternum./ 27Et scietis quia in medio Israël ego sum,/ et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ;/ et non confundetur populus meus in æternum.]\ 28[Et erit post hæc :/ effundam spiritum meum super omnem carnem,/ et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ :/ senes vestri somnia somniabunt,/ et juvenes vestri visiones videbunt./ 29Sed et super servos meos et ancillas/ in diebus illis effundam spiritum meum./ 30Et dabo prodigia in cælo et in terra,/ sanguinem, et ignem, et vaporem fumi./ 31Sol convertetur in tenebras,/ et luna in sanguinem,/ antequam veniat dies Domini magnus et horribilis./ 32Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit :/ quia in monte Sion et in Jerusalem/ erit salvatio, sicut dixit Dominus,/ et in residuis quos Dominus vocaverit.]
Copyright information for VulgCT