Joel 3

1[Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo,/ cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,/ 2congregabo omnes gentes,/ et deducam eas in vallem Josaphat ;/ et disceptabo cum eis ibi super populo meo,/ et hæreditate mea Israël,/ quos disperserunt in nationibus,/ et terram meam diviserunt./ 3Et super populum meum miserunt sortem ;/ et posuerunt puerum in prostibulo,/ et puellam vendiderunt pro vino ut biberent./ 4Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon,/ et omnis terminus Palæstinorum ?/ numquid ultionem vos reddetis mihi ?/ et si ulciscimini vos contra me,/ cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum./ 5Argentum enim meum et aurum tulistis,/ et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra./ 6Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum,/ ut longe faceretis eos de finibus suis./ 7Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos,/ et convertam retributionem vestram in caput vestrum./ 8Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda,/ et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ,/ quia Dominus locutus est./ 9Clamate hoc in gentibus,/ sanctificate bellum,/ suscitate robustos :/ accedant, ascendant omnes viri bellatores./ 10Concidite aratra vestra in gladios,/ et ligones vestros in lanceas./ Infirmus dicat : Quia fortis ego sum./ 11Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu,/ et congregamini ;/ ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos./ 12Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat,/ quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu./ 13Mittite falces, quoniam maturavit messis ;/ venite, et descendite,/ quia plenum est torcular, exuberant torcularia :/ quia multiplicata est malitia eorum./ 14Populi, populi, in valle concisionis,/ quia juxta est dies Domini in valle concisionis./ 15Sol et luna obtenebrati sunt,/ et stellæ retraxerunt splendorem suum./ 16Et Dominus de Sion rugiet,/ et de Jerusalem dabit vocem suam,/ et movebuntur cæli et terra ;/ et Dominus spes populi sui,/ et fortitudo filiorum Israël./ 17Et scietis quia ego Dominus Deus vester,/ habitans in Sion monte sancto meo ;/ et erit Jerusalem sancta,/ et alieni non transibunt per eam amplius./ 18Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem,/ et colles fluent lacte,/ et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ;/ et fons de domo Domini egredietur,/ et irrigabit torrentem spinarum./ 19Ægyptus in desolationem erit,/ et Idumæa in desertum perditionis,/ pro eo quod inique egerint in filios Juda,/ et effuderint sanguinem innocentem in terra sua./ 20Et Judæa in æternum habitabitur,/ et Jerusalem in generationem et generationem./ 21Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ;/ et Dominus commorabitur in Sion.]
Copyright information for VulgCT