Jonah 2

1Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. 2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, 3et dixit : [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,/ et exaudivit me ;/ de ventre inferi clamavi,/ et exaudisti vocem meam./ 4Et projecisti me in profundum in corde maris,/ et flumen circumdedit me :/ omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt./ 5Et ego dixi :/ Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ;/ verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum./ 6Circumdederunt me aquæ usque ad animam :/ abyssus vallavit me,/ pelagus operuit caput meum./ 7Ad extrema montium descendi ;/ terræ vectes concluserunt me in æternum :/ et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus./ 8Cum angustiaretur in me anima mea,/ Domini recordatus sum :/ ut veniat ad te oratio mea,/ ad templum sanctum tuum./ 9Qui custodiunt vanitates frustra,/ misericordiam suam derelinquunt./ 10Ego autem in voce laudis immolabo tibi :/ quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.] 11Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
Copyright information for VulgCT