Jonah 3

Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens : Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te. Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem. Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant. Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ? 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Copyright information for VulgCT