Judges 5

Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes : [Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum,/ benedicite Domino./ Audite, reges ; auribus percipite, principes :/ ego sum, ego sum, quæ Domino canam,/ psallam Domino Deo Israël./ Domine, cum exires de Seir,/ et transires per regiones Edom,/ terra mota est,/ cælique ac nubes distillaverunt aquis./ Montes fluxerunt a facie Domini,/ et Sinai a facie Domini Dei Israël./ In diebus Samgar filii Anath,/ in diebus Jahel quieverunt semitæ :/ et qui ingrediebantur per eas,/ ambulaverunt per calles devios./ Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt :/ donec surgeret Debbora,/ surgeret mater in Israël./ Nova bella elegit Dominus,/ et portas hostium ipse subvertit :/ clypeus et hasta si apparuerint/ in quadraginta millibus Israël.]\ [Cor meum diligit principes Israël :/ qui propria voluntate obtulistis vos discrimini,/ benedicite Domino./ 10 Qui ascenditis super nitentes asinos,/ et sedetis in judicio,/ et ambulatis in via,/ loquimini./ 11 Ubi collisi sunt currus,/ et hostium suffocatus est exercitus,/ ibi narrentur justitiæ Domini,/ et clementia in fortes Israël :/ tunc descendit populus Domini ad portas,/ et obtinuit principatum./ 12 Surge, surge Debbora ;/ surge, surge, et loquere canticum :/ surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm./ 13 Salvatæ sunt reliquiæ populi :/ Dominus in fortibus dimicavit./ 14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec,/ et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec :/ de Machir principes descenderunt,/ et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum./ 15 Duces Issachar fuere cum Debbora,/ et Barac vestigia sunt secuti,/ qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit :/ diviso contra se Ruben,/ magnanimorum reperta est contentio./ 16 Quare habitas inter duos terminos,/ ut audias sibilos gregum ?/ diviso contra se Ruben,/ magnanimorum reperta est contentio./ 17 Galaad trans Jordanem quiescebat,/ et Dan vacabat navibus :/ Aser habitabat in littore maris,/ et in portubus morabatur./ 18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti/ in regione Merome.]\ 19 [Venerunt reges et pugnaverunt :/ pugnaverunt reges Chanaan/ in Thanach juxta aquas Mageddo,/ et tamen nihil tulere prædantes./ 20 De cælo dimicatum est contra eos :/ stellæ manentes in ordine et cursu suo,/ adversus Sisaram pugnaverunt./ 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum,/ torrens Cadumim, torrens Cison :/ conculca, anima mea, robustos./ 22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,/ et per præceps ruentibus fortissimis hostium./ 23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini :/ maledicite habitatoribus ejus,/ quia non venerunt ad auxilium Domini,/ in adjutorium fortissimorum ejus.]\ 24 [Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,/ et benedicatur in tabernaculo suo./ 25 Aquam petenti lac dedit,/ et in phiala principum obtulit butyrum./ 26 Sinistram manum misit ad clavum,/ et dexteram ad fabrorum malleos./ Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum,/ et tempus valide perforans :/ 27 inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est :/ volvebatur ante pedes ejus,/ et jacebat exanimis et miserabilis./ 28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus :/ et de cœnaculo loquebatur :/ Cur moratur regredi currus ejus ?/ quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?/ 29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus,/ hæc socrui verba respondit :/ 30 Forsitan nunc dividit spolia,/ et pulcherrima feminarum eligitur ei :/ vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam,/ et supellex varia ad ornanda colla congeritur./ 31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine :/ qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.] 32 Quievitque terra per quadraginta annos.
Copyright information for VulgCT