Lamentations 1

Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : [Quomodo sedet sola/ civitas plena populo !/ Facta est quasi vidua/ domina gentium ;/ princeps provinciarum/ facta est sub tributo./ Plorans ploravit in nocte,/ et lacrimæ ejus in maxillis ejus :/ non est qui consoletur eam/ ex omnibus caris ejus ;/ omnes amici ejus spreverunt eam,/ et facti sunt ei inimici./ Migravit Judas propter afflictionem,/ et multitudinem servitutis ;/ habitavit inter gentes,/ nec invenit requiem :/ omnes persecutores ejus apprehenderunt eam/ inter angustias./ Viæ Sion lugent, eo quod non sint/ qui veniant ad solemnitatem :/ omnes portæ ejus destructæ,/ sacerdotes ejus gementes ;/ virgines ejus squalidæ,/ et ipsa oppressa amaritudine./ Facti sunt hostes ejus in capite ;/ inimici ejus locupletati sunt :/ quia Dominus locutus est super eam/ propter multitudinem iniquitatum ejus./ Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem/ ante faciem tribulantis./ Et egressus est a filia Sion/ omnis decor ejus ;/ facti sunt principes ejus velut arietes/ non invenientes pascua,/ et abierunt absque fortitudine/ ante faciem subsequentis./ Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,/ et prævaricationis,/ omnium desiderabilium suorum,/ quæ habuerat a diebus antiquis,/ cum caderet populus ejus in manu hostili,/ et non esset auxiliator :/ viderunt eam hostes,/ et deriserunt sabbata ejus./ Peccatum peccavit Jerusalem,/ propterea instabilis facta est ;/ omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,/ quia viderunt ignominiam ejus :/ ipsa autem gemens/ conversa est retrorsum./ Sordes ejus in pedibus ejus,/ nec recordata est finis sui ;/ deposita est vehementer,/ non habens consolatorem./ Vide, Domine, afflictionem meam,/ quoniam erectus est inimicus./ 10 Manum suam misit hostis/ ad omnia desiderabilia ejus,/ quia vidit gentes/ ingressas sanctuarium suum,/ de quibus præceperas/ ne intrarent in ecclesiam tuam./ 11 Omnis populus ejus gemens,/ et quærens panem ;/ dederunt pretiosa quæque pro cibo/ ad refocillandam animam./ Vide, Domine, et considera/ quoniam facta sum vilis !/ 12 O vos omnes qui transitis per viam,/ attendite, et videte/ si est dolor sicut dolor meus !/ quoniam vindemiavit me,/ ut locutus est Dominus,/ in die iræ furoris sui./ 13 De excelso misit ignem in ossibus meis,/ et erudivit me :/ expandit rete pedibus meis,/ convertit me retrorsum ;/ posuit me desolatam,/ tota die mœrore confectam./ 14 Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;/ in manu ejus convolutæ sunt,/ et impositæ collo meo./ Infirmata est virtus mea :/ dedit me Dominus in manu/ de qua non potero surgere./ 15 Abstulit omnes magnificos meos Dominus/ de medio mei ;/ vocavit adversum me tempus/ ut contereret electos meos./ Torcular calcavit Dominus/ virgini filiæ Juda./ 16 Idcirco ego plorans,/ et oculus meus deducens aquas,/ quia longe factus est a me consolator,/ convertens animam meam./ Facti sunt filii mei perditi,/ quoniam invaluit inimicus./ 17 Expandit Sion manus suas ;/ non est qui consoletur eam./ Mandavit Dominus adversum Jacob/ in circuitu ejus hostes ejus ;/ facta est Jerusalem/ quasi polluta menstruis inter eos./ 18 Justus est Dominus,/ quia os ejus ad iracundiam provocavi./ Audite, obsecro, universi populi,/ et videte dolorem meum :/ virgines meæ et juvenes mei abierunt/ in captivitatem./ 19 Vocavi amicos meos,/ et ipsi deceperunt me ;/ sacerdotes mei et senes mei/ in urbe consumpti sunt,/ quia quæsierunt cibum sibi/ ut refocillarent animam suam./ 20 Vide, Domine, quoniam tribulor :/ conturbatus est venter meus,/ subversum est cor meum in memetipsa,/ quoniam amaritudine plena sum./ Foris interfecit gladius,/ et domi mors similis est./ 21 Audierunt quia ingemisco ego,/ et non est qui consoletur me ;/ omnes inimici mei audierunt malum meum,/ lætati sunt quoniam tu fecisti :/ adduxisti diem consolationis,/ et fient similes mei./ 22 Ingrediatur omne malum eorum coram te :/ et vindemia eos, sicut vindemiasti me/ propter omnes iniquitates meas :/ multi enim gemitus mei,/ et cor meum mœrens.]
Copyright information for VulgCT