Lamentations 2

1[Quomodo obtexit caligine in furore suo/ Dominus filiam Sion ;/ projecit de cælo in terram/ inclytam Israël,/ et non est recordatus scabelli pedum suorum/ in die furoris sui !/ 2Præcipitavit Dominus, nec pepercit/ omnia speciosa Jacob :/ destruxit in furore suo/ munitiones virginis Juda,/ et dejecit in terram ;/ polluit regnum et principes ejus./ 3Confregit in ira furoris sui/ omne cornu Israël ;/ avertit retrorsum dexteram suam/ a facie inimici,/ et succendit in Jacob quasi ignem/ flammæ devorantis in gyro./ 4Tetendit arcum suum quasi inimicus,/ firmavit dexteram suam quasi hostis,/ et occidit omne quod pulchrum erat visu/ in tabernaculo filiæ Sion ;/ effudit quasi ignem/ indignationem suam./ 5Factus est Dominus velut inimicus,/ præcipitavit Israël :/ præcipitavit omnia mœnia ejus,/ dissipavit munitiones ejus,/ et replevit in filia Juda/ humiliatum et humiliatam./ 6Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ;/ demolitus est tabernaculum suum./ Oblivioni tradidit Dominus in Sion/ festivitatem et sabbatum ;/ et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,/ regem et sacerdotem./ 7Repulit Dominus altare suum ;/ maledixit sanctificationi suæ :/ tradidit in manu inimici/ muros turrium ejus./ Vocem dederunt in domo Domini/ sicut in die solemni./ 8Cogitavit Dominus dissipare/ murum filiæ Sion ;/ tetendit funiculum suum,/ et non avertit manum suam a perditione :/ luxitque antemurale,/ et murus pariter dissipatus est./ 9Defixæ sunt in terra portæ ejus,/ perdidit et contrivit vectes ejus ;/ regem ejus et principes ejus in gentibus :/ non est lex,/ et prophetæ ejus non invenerunt/ visionem a Domino./ 10Sederunt in terra, conticuerunt/ senes filiæ Sion ;/ consperserunt cinere capita sua,/ accincti sunt ciliciis :/ abjecerunt in terram capita sua/ virgines Jerusalem./ 11Defecerunt præ lacrimis oculi mei,/ conturbata sunt viscera mea ;/ effusum est in terra jecur meum/ super contritione filiæ populi mei,/ cum deficeret parvulus et lactens/ in plateis oppidi./ 12Matribus suis dixerunt :/ Ubi est triticum et vinum ?/ cum deficerent quasi vulnerati/ in plateis civitatis,/ cum exhalarent animas suas/ in sinu matrum suarum./ 13Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,/ filia Jerusalem ?/ cui exæquabo te, et consolabor te,/ virgo, filia Sion ?/ magna est enim velut mare contritio tua :/ quis medebitur tui ?/ 14Prophetæ tui viderunt tibi/ falsa et stulta ;/ nec aperiebant iniquitatem tuam,/ ut te ad pœnitentiam provocarent ;/ viderunt autem tibi assumptiones falsas,/ et ejectiones./ 15Plauserunt super te manibus/ omnes transeuntes per viam ;/ sibilaverunt et moverunt caput suum/ super filiam Jerusalem :/ Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,/ gaudium universæ terræ ?/ 16Aperuerunt super te os suum/ omnes inimici tui :/ sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,/ et dixerunt : Devorabimus :/ en ista est dies quam exspectabamus ;/ invenimus, vidimus./ 17Fecit Dominus quæ cogitavit ;/ complevit sermonem suum,/ quem præceperat a diebus antiquis :/ destruxit, et non pepercit,/ et lætificavit super te inimicum,/ et exaltavit cornu hostium tuorum./ 18Clamavit cor eorum ad Dominum/ super muros filiæ Sion :/ Deduc quasi torrentem lacrimas/ per diem et noctem ;/ non des requiem tibi,/ neque taceat pupilla oculi tui./ 19Consurge, lauda in nocte,/ in principio vigiliarum ;/ effunde sicut aquam cor tuum/ ante conspectum Domini :/ leva ad eum manus tuas/ pro anima parvulorum tuorum,/ qui defecerunt in fame/ in capite omnium compitorum./ 20Vide, Domine, et considera/ quem vindemiaveris ita./ Ergone comedent mulieres fructum suum,/ parvulos ad mensuram palmæ ?/ si occiditur in sanctuario Domini/ sacerdos et propheta ?/ 21Jacuerunt in terra foris/ puer et senex ;/ virgines meæ et juvenes mei/ ceciderunt in gladio :/ interfecisti in die furoris tui,/ percussisti, nec misertus es./ 22Vocasti quasi ad diem solemnem,/ qui terrerent me de circuitu ;/ et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,/ et relinqueretur :/ quos educavi et enutrivi,/ inimicus meus consumpsit eos.]
Copyright information for VulgCT