Lamentations 3

1[Ego vir videns paupertatem meam/ in virga indignationis ejus./ 2Me minavit, et adduxit in tenebras,/ et non in lucem./ 3Tantum in me vertit et convertit/ manum suam tota die./ 4Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ;/ contrivit ossa mea./ 5Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me/ felle et labore./ 6In tenebrosis collocavit me,/ quasi mortuos sempiternos./ 7Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ;/ aggravavit compedem meum./ 8Sed et cum clamavero, et rogavero,/ exclusit orationem meam./ 9Conclusit vias meas lapidibus quadris ;/ semitas meas subvertit./ 10Ursus insidians factus est mihi,/ leo in absconditis./ 11Semitas meas subvertit, et confregit me ;/ posuit me desolatam./ 12Tetendit arcum suum, et posuit me/ quasi signum ad sagittam./ 13Misit in renibus meis/ filias pharetræ suæ./ 14Factus sum in derisum omni populo meo,/ canticum eorum tota die./ 15Replevit me amaritudinibus ;/ inebriavit me absinthio./ 16Et fregit ad numerum dentes meos ;/ cibavit me cinere./ 17Et repulsa est a pace anima mea ;/ oblitus sum bonorum./ 18Et dixi : Periit finis meus,/ et spes mea a Domino./ 19Recordare paupertatis, et transgressionis meæ,/ absinthii et fellis./ 20Memoria memor ero, et tabescet/ in me anima mea./ 21Hæc recolens in corde meo,/ ideo sperabo./ 22Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ;/ quia non defecerunt miserationes ejus./ 23Novi diluculo,/ multa est fides tua./ 24Pars mea Dominus, dixit anima mea ;/ propterea exspectabo eum./ 25Bonus est Dominus sperantibus in eum,/ animæ quærenti illum./ 26Bonum est præstolari cum silentio/ salutare Dei./ 27Bonum est viro cum portaverit jugum/ ab adolescentia sua./ 28Sedebit solitarius, et tacebit,/ quia levavit super se./ 29Ponet in pulvere os suum,/ si forte sit spes./ 30Dabit percutienti se maxillam :/ saturabitur opprobriis./ 31Quia non repellet/ in sempiternum Dominus./ 32Quia si abjecit, et miserebitur,/ secundum multitudinem misericordiarum suarum./ 33Non enim humiliavit ex corde suo/ et abjecit filios hominum./ 34Ut conteret sub pedibus suis/ omnes vinctos terræ./ 35Ut declinaret judicium viri/ in conspectu vultus Altissimi./ 36Ut perverteret hominem in judicio suo ;/ Dominus ignoravit./ 37Quis est iste qui dixit ut fieret,/ Domino non jubente ?/ 38Ex ore Altissimi non egredientur/ nec mala nec bona ?/ 39Quid murmuravit homo vivens,/ vir pro peccatis suis ?/ 40Scrutemur vias nostras, et quæramus,/ et revertamur ad Dominum./ 41Levemus corda nostra cum manibus/ ad Dominum in cælos./ 42Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ;/ idcirco tu inexorabilis es./ 43Operuisti in furore, et percussisti nos ;/ occidisti, nec pepercisti./ 44Opposuisti nubem tibi,/ ne transeat oratio./ 45Eradicationem et abjectionem posuisti me/ in medio populorum./ 46Aperuerunt super nos os suum/ omnes inimici./ 47Formido et laqueus facta est nobis/ vaticinatio, et contritio./ 48Divisiones aquarum deduxit oculus meus,/ in contritione filiæ populi mei./ 49Oculus meus afflictus est, nec tacuit,/ eo quod non esset requies./ 50Donec respiceret et videret/ Dominus de cælis./ 51Oculus meus deprædatus est animam meam/ in cunctis filiabus urbis meæ./ 52Venatione ceperunt me quasi avem/ inimici mei gratis./ 53Lapsa est in lacum vita mea,/ et posuerunt lapidem super me./ 54Inundaverunt aquæ super caput meum ;/ dixi : Perii./ 55Invocavi nomen tuum, Domine,/ de lacu novissimo./ 56Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam/ a singultu meo et clamoribus./ 57Appropinquasti in die quando invocavi te ;/ dixisti : Ne timeas./ 58Judicasti, Domine, causam animæ meæ,/ redemptor vitæ meæ./ 59Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me :/ judica judicium meum./ 60Vidisti omnem furorem,/ universas cogitationes eorum adversum me./ 61Audisti opprobrium eorum, Domine,/ omnes cogitationes eorum adversum me./ 62Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum/ adversum me tota die./ 63Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ;/ ego sum psalmus eorum./ 64Redes eis vicem, Domine,/ juxta opera manuum suarum./ 65Dabis eis scutum cordis,/ laborem tuum./ 66Persequeris in furore, et conteres eos/ sub cælis, Domine.]
Copyright information for VulgCT