Lamentations 4

1[Quomodo obscuratum est aurum,/ mutatus est color optimus !/ dispersi sunt lapides sanctuarii/ in capite omnium platearum !/ 2Filii Sion inclyti,/ et amicti auro primo :/ quomodo reputati sunt in vasa testea,/ opus manuum figuli !/ 3Sed et lamiæ nudaverunt mammam,/ lactaverunt catulos suos :/ filia populi mei crudelis/ quasi struthio in deserto./ 4Adhæsit lingua lactentis/ ad palatum ejus in siti ;/ parvuli petierunt panem,/ et non erat qui frangeret eis./ 5Qui vescebantur voluptuose,/ interierunt in viis ;/ qui nutriebantur in croceis,/ amplexati sunt stercora./ 6Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei/ peccato Sodomorum,/ quæ subversa est in momento,/ et non ceperunt in ea manus./ 7Candidiores Nazaræi ejus nive,/ nitidiores lacte,/ rubicundiores ebore antiquo,/ sapphiro pulchriores./ 8Denigrata est super carbones facies eorum/ et non sunt cogniti in plateis ;/ adhæsit cutis eorum ossibus :/ aruit, et facta est quasi lignum./ 9Melius fuit occisis gladio/ quam interfectis fame,/ quoniam isti extabuerunt consumpti/ a sterilitate terræ./ 10Manus mulierum misericordium/ coxerunt filios suos ;/ facti sunt cibus earum/ in contritione filiæ populi mei./ 11Complevit Dominus furorem suum,/ effudit iram indignationis suæ :/ et succendit ignem in Sion,/ et devoravit fundamenta ejus./ 12Non crediderunt reges terræ,/ et universi habitatores orbis,/ quoniam ingrederetur hostis et inimicus/ per portas Jerusalem./ 13Propter peccata prophetarum ejus,/ et iniquitates sacerdotum ejus,/ qui effuderunt in medio ejus/ sanguinem justorum./ 14Erraverunt cæci in plateis,/ polluti sunt in sanguine ;/ cumque non possent,/ tenuerunt lacinias suas./ 15Recedite polluti, clamaverunt eis ;/ recedite, abite, nolite tangere :/ jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes :/ Non addet ultra ut habitet in eis./ 16Facies Domini divisit eos,/ non addet ut respiciat eos ;/ facies sacerdotum non erubuerunt,/ neque senum miserti sunt./ 17Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri/ ad auxilium nostrum vanum ;/ cum respiceremus attenti ad gentem/ quæ salvare non poterat./ 18Lubricaverunt vestigia nostra/ in itinere platearum nostrarum ;/ appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,/ quia venit finis noster./ 19Velociores fuerunt persecutores nostri/ aquilis cæli ;/ super montes persecuti sunt nos,/ in deserto insidiati sunt nobis./ 20Spiritus oris nostri, christus Dominus,/ captus est in peccatis nostris,/ cui diximus : In umbra tua/ vivemus in gentibus./ 21Gaude et lætare, filia Edom,/ quæ habitas in terra Hus !/ ad te quoque perveniet calix : inebriaberis,/ atque nudaberis./ 22Completa est iniquitas tua, filia Sion :/ non addet ultra ut transmigret te./ Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ;/ discooperuit peccata tua.]
Copyright information for VulgCT