Lamentations 5

1[Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;/ intuere et respice opprobrium nostrum./ 2Hæreditas nostra versa est ad alienos,/ domus nostræ ad extraneos./ 3Pupilli facti sumus absque patre,/ matres nostræ quasi viduæ./ 4Aquam nostram pecunia bibimus ;/ ligna nostra pretio comparavimus./ 5Cervicibus nostris minabamur,/ lassis non dabatur requies./ 6Ægypto dedimus manum et Assyriis,/ ut saturaremur pane./ 7Patres nostri peccaverunt, et non sunt :/ et nos iniquitates eorum portavimus./ 8Servi dominati sunt nostri :/ non fuit qui redimeret de manu eorum./ 9In animabus nostris afferebamus panem nobis,/ a facie gladii in deserto./ 10Pellis nostra quasi clibanus exusta est,/ a facie tempestatum famis./ 11Mulieres in Sion humiliaverunt,/ et virgines in civitatibus Juda./ 12Principes manu suspensi sunt ;/ facies senum non erubuerunt./ 13Adolescentibus impudice abusi sunt,/ et pueri in ligno corruerunt./ 14Senes defecerunt de portis,/ juvenes de choro psallentium./ 15Defecit gaudium cordis nostri ;/ versus est in luctum chorus noster./ 16Cecidit corona capitis nostri :/ væ nobis, quia peccavimus !/ 17Propterea mœstum factum est cor nostrum ;/ ideo contenebrati sunt oculi nostri,/ 18propter montem Sion quia disperiit ;/ vulpes ambulaverunt in eo./ 19Tu autem, Domine, in æternum permanebis,/ solium tuum in generationem et generationem./ 20Quare in perpetuum oblivisceris nostri,/ derelinques nos in longitudine dierum ?/ 21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;/ innova dies nostros, sicut a principio./ 22Sed projiciens repulisti nos :/ iratus es contra nos vehementer.]
Copyright information for VulgCT