Micah 1

Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.\ [Audite, populi omnes,/ et attendat terra, et plenitudo ejus :/ et sit Dominus Deus vobis in testem,/ Dominus de templo sancto suo./ Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,/ et descendet, et calcabit super excelsa terræ./ Et consumentur montes subtus eum,/ et valles scindentur sicut cera a facie ignis,/ et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps./ In scelere Jacob omne istud,/ et in peccatis domus Israël./ Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?/ et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?/ Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,/ cum plantatur vinea ;/ et detraham in vallem lapides ejus,/ et fundamenta ejus revelabo./ Et omnia sculptilia ejus concidentur,/ et omnes mercedes ejus comburentur igne,/ et omnia idola ejus ponam in perditionem,/ quia de mercedibus meretricis congregata sunt,/ et usque ad mercedem meretricis revertentur./ Super hoc plangam, et ululabo ;/ vadam spoliatus, et nudus ;/ faciam planctum velut draconum,/ et luctum quasi struthionum :/ quia desperata est plaga ejus,/ quia venit usque ad Judam ;/ tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem./ 10 In Geth nolite annuntiare ;/ lacrimis ne ploretis ;/ in domo pulveris pulvere vos conspergite./ 11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :/ non est egressa quæ habitat in exitu :/ planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet./ 12 Quia infirmata est in bonum,/ quæ habitat in amaritudinibus ;/ quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem./ 13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis :/ principium peccati est filiæ Sion,/ quia in te inventa sunt scelera Israël./ 14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth,/ domus mendacii in deceptionem regibus Israël./ 15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ;/ usque ad Odollam veniet gloria Israël./ 16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;/ dilata calvitium tuum sicut aquila,/ quoniam captivi ducti sunt ex te.]
Copyright information for VulgCT