Micah 2

1[Væ qui cogitatis inutile,/ et operamini malum in cubilibus vestris !/ In luce matutina faciunt illud,/ quoniam contra Deum est manus eorum./ 2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt :/ et rapuerunt domos,/ et calumniabantur virum, et domum ejus :/ virum, et hæreditatem ejus./ 3Idcirco hæc dicit Dominus :/ Ecce ego cogito super familiam istam malum,/ unde non auferetis colla vestra,/ et non ambulabitis superbi :/ quoniam tempus pessimum est./ 4In die illa sumetur super vos parabola,/ et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium :/ Depopulatione vastati sumus ;/ pars populi mei commutata est :/ quomodo recedet a me, cum revertatur,/ qui regiones nostras dividat ?/ 5Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini./ 6Ne loquamini loquentes ;/ non stillabit super istos, non comprehendet confusio./ 7Dicit domus Jacob :/ Numquid abbreviatus est spiritus Domini,/ aut tales sunt cogitationes ejus ?/ nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?/ 8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit./ Desuper tunica pallium sustulistis :/ et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum./ 9Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ;/ a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum./ 10Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem :/ propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima./ 11Utinam non essem vir habens spiritum,/ et mendacium potius loquerer !/ Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ;/ et erit super quem stillatur populus iste./ 12Congregatione congregabo, Jacob, totum te ;/ in unum conducam reliquias Israël :/ pariter ponam illum quasi gregem in ovili,/ quasi pecus in medio caularum :/ tumultuabuntur a multitudine hominum./ 13Ascendet enim pandens iter ante eos :/ divident, et transibunt portam,/ et ingredientur per eam :/ et transibit rex eorum coram eis,/ et Dominus in capite eorum.]
Copyright information for VulgCT