Micah 3

[Et dixi : Audite, princeps Jacob,/ et duces domus Israël :/ numquid non vestrum est scire judicium,/ qui odio habetis bonum, et diligitis malum ;/ qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,/ et carnem eorum desuper ossibus eorum ;/ qui comederunt carnem populi mei,/ et pellem eorum desuper excoriaverunt,/ et ossa eorum confregerunt,/ et conciderunt sicut in lebete,/ et quasi carnem in medio ollæ ?/ Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,/ et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,/ sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis./ Hæc dicit Dominus super prophetas,/ qui seducunt populum meum :/ qui mordent dentibus suis,/ et prædicant pacem ;/ et si quis non dederit in ore eorum quippiam,/ sanctificant super eum prælium./ Propterea nox vobis pro visione erit,/ et tenebræ vobis pro divinatione ;/ et occumbet sol super prophetas,/ et obtenebrabitur super eos dies./ Et confundentur qui vident visiones,/ et confundentur divini ;/ et operient omnes vultos suos,/ quia non est responsum Dei./ Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,/ judicio, et virtute,/ ut annuntiem Jacob scelus suum,/ et Israël peccatum suum./ Audite hoc, principes domus Jacob,/ et judices domus Israël,/ qui abominamini judicium,/ et omnia recta pervertitis :/ 10 qui ædificatis Sion in sanguinibus,/ et Jerusalem in iniquitate./ 11 Principes ejus in muneribus judicabant,/ et sacerdotes ejus in mercede docebant,/ et prophetæ ejus in pecunia divinabant :/ et super Dominum requiescebant, dicentes :/ Numquid non Dominus in medio nostrum ?/ non venient super nos mala./ 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,/ et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,/ et mons templi in excelsa silvarum.]
Copyright information for VulgCT