Micah 4

[Et erit : in novissimo dierum/ erit mons domus Domini præparatus in vertice montium,/ et sublimis super colles :/ et fluent ad eum populi,/ et properabunt gentes multæ, et dicent :/ Venite, ascendamus ad montem Domini,/ et ad domum Dei Jacob :/ et docebit nos de viis suis,/ et ibimus in semitis ejus,/ quia de Sion egredietur lex,/ et verbum Domini de Jerusalem./ Et judicabit inter populos multos,/ et corripiet gentes fortes usque in longinquum :/ et concident gladios suos in vomeres,/ et hastas suas in ligones :/ non sumet gens adversus gentem gladium,/ et non discent ultra belligerare./ Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam,/ et non erit qui deterreat,/ quia os Domini exercituum locutum est./ Quia omnes populi ambulabunt/ unusquisque in nomine dei sui ;/ nos autem ambulabimus/ in nomine Domini Dei nostri,/ in æternum et ultra.]\ [In die illa, dicit Dominus,/ congregabo claudicantem,/ et eam quam ejeceram colligam,/ et quam afflixeram :/ et ponam claudicantem in reliquias,/ et eam quæ laboraverat, in gentem robustam :/ et regnabit Dominus super eos in monte Sion,/ ex hoc nunc et usque in æternum./ Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion,/ usque ad te veniet,/ et veniet potestas prima,/ regnum filiæ Jerusalem./ Nunc quare mœrore contraheris ?/ numquid rex non est tibi,/ aut consiliarius tuus periit,/ quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?/ 10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens,/ quia nunc egredieris de civitate,/ et habitabis in regione,/ et venies usque ad Babylonem :/ ibi liberaberis,/ ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum./ 11 Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt :/ Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster./ 12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini,/ et non intellexerunt consilium ejus,/ quia congregavit eos quasi fœnum areæ./ 13 Surge, et tritura, filia Sion,/ quia cornu tuum ponam ferreum,/ et ungulas tuas ponam æreas ;/ et comminues populos multos,/ et interficies Domino rapinas eorum,/ et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.]
Copyright information for VulgCT