Micah 5

[Nunc vastaberis, filia latronis./ Obsidionem posuerunt super nos :/ in virga percutient maxillam judicis Israël.]\ [Et tu, Bethlehem Ephrata,/ parvulus es in millibus Juda ;/ ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël,/ et egressus ejus ab initio,/ a diebus æternitatis./ Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet,/ et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël./ Et stabit, et pascet in fortitudine Domini,/ in sublimitate nominis Domini Dei sui :/ et convertentur,/ quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ./ Et erit iste pax :/ cum venerit Assyrius in terram nostram,/ et quando calcaverit domibus nostris,/ et suscitabimus super eum septem pastores/ et octo primates homines ;/ et pascent terram Assur in gladio,/ et terram Nemrod in lanceis ejus,/ et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram,/ et cum calcaverit in finibus nostris./ Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum/ quasi ros a Domino,/ et quasi stillæ super herbam,/ quæ non exspectat virum,/ et non præstolatur filios hominum./ Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus,/ in medio populorum multorum,/ quasi leo in jumentis silvarum,/ et quasi catulus leonis in gregibus pecorum,/ qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit,/ non est qui eruat./ Exaltabitur manus tua super hostes tuos,/ et omnes inimici tui interibunt./ 10 Et erit in die illa, dicit Dominus :/ auferam equos tuos de medio tui,/ et disperdam quadrigas tuas./ 11 Et perdam civitates terræ tuæ,/ et destruam omnes munitiones tuas :/ et auferam maleficia de manu tua,/ et divinationes non erunt in te :/ 12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui,/ et non adorabis ultra opera manuum tuarum :/ 13 et evellam lucos tuos de medio tui,/ et conteram civitates tuas./ 14 Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem/ in omnibus gentibus quæ non audierunt.]
Copyright information for VulgCT