Micah 6

[Audite quæ Dominus loquitur :/ Surge, contende judicio adversum montes,/ et audiant colles vocem tuam./ Audiant montes judicium Domini,/ et fortia fundamenta terræ ;/ quia judicium Domini cum populo suo,/ et cum Israël dijudicabitur./ Popule meus, quid feci tibi ?/ aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi./ Quia eduxi te de terra Ægypti,/ et de domo servientium liberavi te,/ et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam./ Popule meus, memento, quæso,/ quid cogitaverit Balach, rex Moab,/ et quid responderit ei Balaam, filius Beor,/ de Setim usque ad Galgalam,/ ut cognosceres justitias Domini./ Quid dignum offeram Domino ?/ curvabo genu Deo excelso ?/ Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?/ numquid placari potest Dominus in millibus arietum,/ aut in multis millibus hircorum pinguium ?/ numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,/ fructum ventris mei pro peccato animæ meæ ?/ Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,/ et quid Dominus requirat a te :/ utique facere judicium,/ et diligere misericordiam,/ et sollicitum ambulare cum Deo tuo./ Vox Domini ad civitatem clamat,/ et salus erit timentibus nomen tuum :/ audite, tribus, et quis approbabit illud ?/ 10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,/ et mensura minor iræ plena./ 11 Numquid justificabo stateram impiam,/ et saccelli pondera dolosa ?/ 12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,/ et habitantes in ea loquebantur mendacium,/ et lingua eorum fraudulenta in ore eorum./ 13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis./ 14 Tu comedes, et non saturaberis,/ et humiliatio tua in medio tui :/ et apprehendes, et non salvabis,/ et quos salvaveris, in gladium dabo./ 15 Tu seminabis, et non metes :/ tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ;/ et mustum, et non bibes vinum./ 16 Et custodisti præcepta Amri,/ et omne opus domus Achab,/ et ambulasti in voluntatibus eorum :/ ut darem te in perditionem,/ et habitantes in ea in sibilum,/ et opprobrium populi mei portabitis.]
Copyright information for VulgCT