Nahum 1

Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.\ [Deus æmulator, et ulciscens Dominus :/ ulciscens Dominus, et habens furorem :/ ulciscens Dominus in hostes suos,/ et irascens ipse inimicis suis./ Dominus patiens, et magnus fortitudine,/ et mundans non faciet innocentem./ Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,/ et nebulæ pulvis pedum ejus./ Increpans mare, et exsiccans illud,/ et omnia flumina ad desertum deducens./ Infirmatus est Basan et Carmelus,/ et flos Libani elanguit./ Montes commoti sunt ab eo,/ et colles desolati sunt :/ et contremuit terra a facie ejus,/ et orbis, et omnes habitantes in eo./ Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?/ et quis resistet in ira furoris ejus ?/ Indignatio ejus effusa est ut ignis,/ et petræ dissolutæ sunt ab eo./ Bonus Dominus,/ et confortans in die tribulationis,/ et sciens sperantes in se./ Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,/ et inimicos ejus persequentur tenebræ./ Quid cogitatis contra Dominum ?/ Consummationem ipse faciet :/ non consurget duplex tribulatio,/ 10 quia sicut spinæ se invicem complectuntur,/ sic convivium eorum pariter potantium ;/ consumentur quasi stipula ariditate plena./ 11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,/ mente pertractans prævaricationem./ 12 Hæc dicit Dominus :/ Si perfecti fuerint, et ita plures,/ sic quoque attondentur, et pertransibit :/ afflixi te, et non affligam te ultra./ 13 Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,/ et vincula tua disrumpam./ 14 Et præcipiet super te Dominus ;/ non seminabitur ex nomine tuo amplius :/ de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;/ ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es./ 15 Ecce super montes pedes evangelizantis,/ et annuntiantis pacem./ Celebra, Juda, festivitates tuas,/ et redde vota tua,/ quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :/ universus interiit.]
Copyright information for VulgCT