Nahum 2

[Ascendit qui dispergat coram te,/ qui custodiat obsidionem :/ contemplare viam, conforta lumbos,/ robora virtutem valde./ Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,/ sicut superbiam Israël ;/ quia vastatores dissipaverunt eos,/ et propagines eorum corruperunt./ Clypeus fortium ejus ignitus,/ viri exercitus in coccineis ;/ igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,/ et agitatores consopiti sunt./ In itineribus conturbati sunt ;/ quadrigæ collisæ sunt in plateis :/ aspectus eorum quasi lampades,/ quasi fulgura discurrentia./ Recordabitur fortium suorum ;/ ruent in itineribus suis :/ velociter ascendent muros ejus,/ et præparabitur umbraculum./ Portæ fluviorum apertæ sunt,/ et templum ad solum dirutum./ Et miles captivus abductus est,/ et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,/ murmurantes in cordibus suis./ Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ;/ ipsi vero fugerunt. State, state !/ et non est qui revertatur./ Diripite argentum, diripite aurum :/ et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus./ 10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ;/ et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,/ et defectio in cunctis renibus,/ et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ./ 11 Ubi est habitaculum leonum,/ et pascua catulorum leonum,/ ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,/ et non est qui exterreat ?/ 12 Leo cepit sufficienter catulis suis,/ et necavit leænis suis,/ et implevit præda speluncas suas,/ et cubile suum rapina./ 13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,/ et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,/ et leunculos tuos comedet gladius,/ et exterminabo de terra prædam tuam,/ et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]
Copyright information for VulgCT