Nahum 3

1[Væ civitas sanguinum,/ universa mendacii dilaceratione plena !/ non recedet a te rapina./ 2Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,/ et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,/ 3et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,/ et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ;/ nec est finis cadaverum,/ et corruent in corporibus suis./ 4Propter multitudinem fornicationum meretricis/ speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia,/ quæ vendidit gentes in fornicationibus suis,/ et familias in maleficiis suis./ 5Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,/ et revelabo pudenda tua in facie tua ;/ et ostendam gentibus nuditatem tuam,/ et regnis ignominiam tuam./ 6Et projiciam super te abominationes,/ et contumeliis te afficiam,/ et ponam te in exemplum./ 7Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te,/ et dicet : Vastata est Ninive./ Quis commovebit super te caput ?/ unde quæram consolatorem tibi ?/ 8Numquid melior es Alexandria populorum,/ quæ habitat in fluminibus ?/ aquæ in circuitu ejus ;/ cujus divitiæ, mare ;/ aquæ, muri ejus./ 9Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ;/ Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo./ 10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem :/ parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum,/ et super inclytos ejus miserunt sortem,/ et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus./ 11Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta :/ et tu quæres auxilium ab inimico./ 12Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis :/ si concussæ fuerint, cadent in os comedentis./ 13Ecce populus tuus mulieres in medio tui :/ inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,/ devorabit ignis vectes tuos./ 14Aquam propter obsidionem hauri tibi :/ exstrue munitiones tuas,/ intra in lutum, et calca,/ subigens tene laterem./ 15Ibi comedet te ignis,/ peribis gladio, devorabit te ut bruchus :/ congregare ut bruchus,/ multiplicare ut locusta./ 16Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ;/ bruchus expansus est, et avolavit./ 17Custodes tui quasi locustæ,/ et parvuli tui quasi locustæ locustarum,/ quæ considunt in sepibus in die frigoris :/ sol ortus est, et avolaverunt,/ et non est cognitus locus earum ubi fuerint./ 18Dormitaverunt pastores tui, rex Assur,/ sepelientur principes tui :/ latitavit populus tuus in montibus,/ et non est qui congreget./ 19Non est obscura contritio tua ;/ pessima est plaga tua./ Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te :/ quia super quem non transiit malitia tua semper ?]
Copyright information for VulgCT