Numbers 23

1Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. 3Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. 4Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. 5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris. 6Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : 7assumptaque parabola sua, dixit : [De Aram adduxit me Balac/ rex Moabitarum, de montibus orientis :/ Veni, inquit, et maledic Jacob ;/ propera, et detestare Israël./ 8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?/ qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?/ 9De summis silicibus videbo eum,/ et de collibus considerabo illum./ Populus solus habitabit,/ et inter gentes non reputabitur./ 10Quis dinumerare possit pulverem Jacob,/ et nosse numerum stirpis Israël ?/ Moriatur anima mea morte justorum,/ et fiant novissima mea horum similia.]\ 11Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. 14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18At ille, assumpta parabola sua, ait : [Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :/ 19non est Deus quasi homo, ut mentiatur,/ nec ut filius hominis, ut mutetur./ Dixit ergo, et non faciet ?/ locutus est, et non implebit ?/ 20Ad benedicendum adductus sum :/ benedictionem prohibere non valeo./ 21Non est idolum in Jacob,/ nec videtur simulacrum in Israël./ Dominus Deus ejus cum eo est,/ et clangor victoriæ regis in illo./ 22Deus eduxit illum de Ægypto,/ cujus fortitudo similis est rhinocerotis./ 23Non est augurium in Jacob,/ nec divinatio in Israël :/ temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus./ 24Ecce populus ut leæna consurget,/ et quasi leo erigetur :/ non accubabit donec devoret prædam,/ et occisorum sanguinem bibat.]\ 25Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
Copyright information for VulgCT