Numbers 24

Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret : sed dirigens contra desertum vultum suum, et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, assumpta parabola, ait : [Dixit Balaam filius Beor :/ dixit homo, cujus obturatus est oculus :/ dixit auditor sermonum Dei,/ qui visionem Omnipotentis intuitus est,/ qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :/ Quam pulchra tabernacula tua, Jacob,/ et tentoria tua, Israël !/ ut valles nemorosæ,/ ut horti juxta fluvios irrigui,/ ut tabernacula quæ fixit Dominus,/ quasi cedri prope aquas./ Fluet aqua de situla ejus,/ et semen illius erit in aquas multas./ Tolletur propter Agag, rex ejus,/ et auferetur regnum illius./ Deus eduxit illum de Ægypto,/ cujus fortitudo similis est rhinocerotis./ Devorabunt gentes hostes illius,/ ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis./ Accubans dormivit ut leo,/ et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit./ Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus :/ qui maledixerit, in maledictione reputabitur.]\ 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti : 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait : [Dixit Balaam filius Beor :/ dixit homo, cujus obturatus est oculus :/ 16 dixit auditor sermonum Dei,/ qui novit doctrinam Altissimi,/ et visiones Omnipotentis videt,/ qui cadens apertos habet oculos :/ 17 Videbo eum, sed non modo :/ intuebor illum, sed non prope./ Orietur stella ex Jacob,/ et consurget virga de Israël :/ et percutiet duces Moab,/ vastabitque omnes filios Seth./ 18 Et erit Idumæa possessio ejus :/ hæreditas Seir cedet inimicis suis :/ Israël vero fortiter aget./ 19 De Jacob erit qui dominetur,/ et perdat reliquias civitatis./] 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : [Principium gentium Amalec,/ cujus extrema perdentur.] 21 Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : [Robustum quidem est habitaculum tuum :/ sed si in petra posueris nidum tuum,/ 22 et fueris electus de stirpe Cin,/ quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.] 23 Assumptaque parabola iterum locutus est : [Heu ! quis victurus est,/ quando ista faciet Deus ?/ 24 Venient in trieribus de Italia :/ superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.
Copyright information for VulgCT