Proverbs 1

1[Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,/ 2ad sciendam sapientiam et disciplinam ;/ 3ad intelligenda verba prudentiæ,/ et suscipiendam eruditionem doctrinæ,/ justitiam, et judicium, et æquitatem :/ 4ut detur parvulis astutia,/ adolescenti scientia et intellectus./ 5Audiens sapiens, sapientior erit,/ et intelligens gubernacula possidebit./ 6Animadvertet parabolam et interpretationem,/ verba sapientum et ænigmata eorum./ 7Timor Domini principium sapientiæ ;/ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]\ 8[Audi, fili mi, disciplinam patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ :/ 9ut addatur gratia capiti tuo,/ et torques collo tuo./ 10Fili mi, si te lactaverint peccatores,/ ne acquiescas eis./ 11Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;/ abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;/ 12deglutiamus eum sicut infernus viventem,/ et integrum quasi descendentem in lacum ;/ 13omnem pretiosam substantiam reperiemus ;/ implebimus domos nostras spoliis :/ 14sortem mitte nobiscum,/ marsupium unum sit omnium nostrum :/ 15fili mi, ne ambules cum eis ;/ prohibe pedem tuum a semitis eorum :/ 16pedes enim illorum ad malum currunt,/ et festinant ut effundant sanguinem./ 17Frustra autem jacitur rete/ ante oculos pennatorum./ 18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,/ et moliuntur fraudes contra animas suas./ 19Sic semitæ omnis avari :/ animas possidentium rapiunt.]\ 20[Sapientia foris prædicat ;/ in plateis dat vocem suam :/ 21in capite turbarum clamitat ;/ in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :/ 22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,/ et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,/ et imprudentes odibunt scientiam ?/ 23convertimini ad correptionem meam./ En proferam vobis spiritum meum,/ et ostendam vobis verba mea./ 24Quia vocavi, et renuistis ;/ extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :/ 25despexistis omne consilium meum,/ et increpationes meas neglexistis./ 26Ego quoque in interitu vestro ridebo,/ et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit./ 27Cum irruerit repentina calamitas,/ et interitus quasi tempestas ingruerit ;/ quando venerit super vos tribulatio et angustia :/ 28tunc invocabunt me, et non exaudiam ;/ mane consurgent, et non invenient me :/ 29eo quod exosam habuerint disciplinam,/ et timorem Domini non susceperint,/ 30nec acquieverint consilio meo,/ et detraxerint universæ correptioni meæ./ 31Comedent igitur fructus viæ suæ,/ suisque consiliis saturabuntur./ 32Aversio parvulorum interficiet eos,/ et prosperitas stultorum perdet illos./ 33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,/ et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]
Copyright information for VulgCT