Proverbs 10

[Filius sapiens lætificat patrem,/ filius vero stultus mœstitia est matris suæ./ Nil proderunt thesauri impietatis,/ justitia vero liberabit a morte./ Non affliget Dominus fame animam justi,/ et insidias impiorum subvertet./ Egestatem operata est manus remissa ;/ manus autem fortium divitias parat./ Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ;/ idem autem ipse sequitur aves volantes./ Qui congregat in messe, filius sapiens est ;/ qui autem stertit æstate, filius confusionis./ Benedictio Domini super caput justi ;/ os autem impiorum operit iniquitas./ Memoria justi cum laudibus,/ et nomen impiorum putrescet./ Sapiens corde præcepta suscipit ;/ stultus cæditur labiis./ Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ;/ qui autem depravat vias suas manifestus erit./ 10 Qui annuit oculo dabit dolorem ;/ et stultus labiis verberabitur.]\ 11 [Vena vitæ os justi,/ et os impiorum operit iniquitatem./ 12 Odium suscitat rixas,/ et universa delicta operit caritas./ 13 In labiis sapientis invenitur sapientia,/ et virga in dorso ejus qui indiget corde./ 14 Sapientes abscondunt scientiam ;/ os autem stulti confusioni proximum est./ 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ;/ pavor pauperum egestas eorum./ 16 Opus justi ad vitam,/ fructus autem impii ad peccatum./ 17 Via vitæ custodienti disciplinam ;/ qui autem increpationes relinquit, errat./ 18 Abscondunt odium labia mendacia ;/ qui profert contumeliam, insipiens est./ 19 In multiloquio non deerit peccatum,/ qui autem moderatur labia sua prudentissimus est./ 20 Argentum electum lingua justi ;/ cor autem impiorum pro nihilo./ 21 Labia justi erudiunt plurimos ;/ qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]\ 22 [Benedictio Domini divites facit,/ nec sociabitur eis afflictio./ 23 Quasi per risum stultus operatur scelus,/ sapientia autem est viro prudentia./ 24 Quod timet impius veniet super eum ;/ desiderium suum justus dabitur./ 25 Quasi tempestas transiens non erit impius ;/ justus autem quasi fundamentum sempiternum./ 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis,/ sic piger his qui miserunt eum./ 27 Timor Domini apponet dies,/ et anni impiorum breviabuntur./ 28 Exspectatio justorum lætitia,/ spes autem impiorum peribit./ 29 Fortitudo simplicis via Domini,/ et pavor his qui operantur malum./ 30 Justus in æternum non commovebitur,/ impii autem non habitabunt super terram./ 31 Os justi parturiet sapientiam ;/ lingua pravorum peribit./ 32 Labia justi considerant placita,/ et os impiorum perversa.]
Copyright information for VulgCT