Proverbs 11

1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum,/ et pondus æquum voluntas ejus./ 2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ;/ ubi autem est humilitas, ibi et sapientia./ 3Simplicitas justorum diriget eos,/ et supplantatio perversorum vastabit illos./ 4Non proderunt divitiæ in die ultionis ;/ justitia autem liberabit a morte./ 5Justitia simplicis diriget viam ejus,/ et in impietate sua corruet impius./ 6Justitia rectorum liberabit eos,/ et in insidiis suis capientur iniqui./ 7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,/ et exspectatio sollicitorum peribit./ 8Justus de angustia liberatus est,/ et tradetur impius pro eo.]\ 9[Simulator ore decipit amicum suum ;/ justi autem liberabuntur scientia./ 10In bonis justorum exsultabit civitas,/ et in perditione impiorum erit laudatio./ 11Benedictione justorum exaltabitur civitas,/ et ore impiorum subvertetur./ 12Qui despicit amicum suum indigens corde est ;/ vir autem prudens tacebit./ 13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ;/ qui autem fidelis est animi, celat amici commissum./ 14Ubi non est gubernator, populus corruet ;/ salus autem, ubi multa consilia./ 15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;/ qui autem cavet laqueos securus erit./ 16Mulier gratiosa inveniet gloriam,/ et robusti habebunt divitias.]\ 17[Benefacit animæ suæ vir misericors ;/ qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit./ 18Impius facit opus instabile,/ seminanti autem justitiam merces fidelis./ 19Clementia præparat vitam,/ et sectatio malorum mortem./ 20Abominabile Domino cor pravum,/ et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant./ 21Manus in manu non erit innocens malus ;/ semen autem justorum salvabitur./ 22Circulus aureus in naribus suis,/ mulier pulchra et fatua./ 23Desiderium justorum omne bonum est ;/ præstolatio impiorum furor./ 24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;/ alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt./ 25Anima quæ benedicit impinguabitur,/ et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur./ 26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;/ benedictio autem super caput vendentium./ 27Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;/ qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis./ 28Qui confidit in divitiis suis corruet :/ justi autem quasi virens folium germinabunt./ 29Qui conturbat domum suam possidebit ventos,/ et qui stultus est serviet sapienti./ 30Fructus justi lignum vitæ,/ et qui suscipit animas sapiens est./ 31Si justus in terra recipit,/ quanto magis impius et peccator !]
Copyright information for VulgCT