Proverbs 12

1[Qui diligit disciplinam diligit scientiam ;/ qui autem odit increpationes insipiens est./ 2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ;/ qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit./ 3Non roborabitur homo ex impietate,/ et radix justorum non commovebitur./ 4Mulier diligens corona est viro suo ;/ et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit./ 5Cogitationes justorum judicia,/ et consilia impiorum fraudulenta./ 6Verba impiorum insidiantur sanguini ;/ os justorum liberabit eos./ 7Verte impios, et non erunt ;/ domus autem justorum permanebit./ 8Doctrina sua noscetur vir ;/ qui autem vanus et excors est patebit contemptui./ 9Melior est pauper et sufficiens sibi/ quam gloriosus et indigens pane./ 10Novit justus jumentorum suorum animas ;/ viscera autem impiorum crudelia./ 11Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;/ qui autem sectatur otium stultissimus est./ Qui suavis est in vini demorationibus,/ in suis munitionibus relinquit contumeliam./ 12Desiderium impii munimentum est pessimorum ;/ radix autem justorum proficiet.]\ 13[Propter peccata labiorum ruina proximat malo ;/ effugiet autem justus de angustia./ 14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,/ et juxta opera manuum suarum retribuetur ei./ 15Via stulti recta in oculis ejus ;/ qui autem sapiens est audit consilia./ 16Fatuus statim indicat iram suam ;/ qui autem dissimulat injuriam callidus est./ 17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ;/ qui autem mentitur, testis est fraudulentus./ 18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ :/ lingua autem sapientium sanitas est./ 19Labium veritatis firmum erit in perpetuum ;/ qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii./ 20Dolus in corde cogitantium mala ;/ qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium./ 21Non contristabit justum quidquid ei acciderit :/ impii autem replebuntur malo./ 22Abominatio est Domino labia mendacia ;/ qui autem fideliter agunt placent ei./ 23Homo versatus celat scientiam,/ et cor insipientium provocat stultitiam.]\ 24[Manus fortium dominabitur ;/ quæ autem remissa est, tributis serviet./ 25Mœror in corde viri humiliabit illum,/ et sermone bono lætificabitur./ 26Qui negligit damnum propter amicum, justus est ;/ iter autem impiorum decipiet eos./ 27Non inveniet fraudulentus lucrum,/ et substantia hominis erit auri pretium./ 28In semita justitiæ vita ;/ iter autem devium ducit ad mortem.]
Copyright information for VulgCT