Proverbs 13

[Filius sapiens doctrina patris ;/ qui autem illusor est non audit cum arguitur./ De fructu oris sui homo satiabitur bonis :/ anima autem prævaricatorum iniqua./ Qui custodit os suum custodit animam suam ;/ qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala./ Vult et non vult piger ;/ anima autem operantium impinguabitur./ Verbum mendax justus detestabitur ;/ impius autem confundit, et confundetur./ Justitia custodit innocentis viam,/ impietas autem peccatorem supplantat.]\ [Est quasi dives, cum nihil habeat,/ et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit./ Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;/ qui autem pauper est, increpationem non sustinet./ Lux justorum lætificat :/ lucerna autem impiorum extinguetur./ 10 Inter superbos semper jurgia sunt ;/ qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia./ 11 Substantia festinata minuetur ;/ quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur./ 12 Spes quæ differtur affligit animam ;/ lignum vitæ desiderium veniens.]\ 13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;/ qui autem timet præceptum, in pace versabitur./ Animæ dolosæ errant in peccatis :/ justi autem misericordes sunt, et miserantur./ 14 Lex sapientis fons vitæ,/ ut declinet a ruina mortis./ 15 Doctrina bona dabit gratiam ;/ in itinere contemptorum vorago./ 16 Astutus omnia agit cum consilio ;/ qui autem fatuus est aperit stultitiam./ 17 Nuntius impii cadet in malum ;/ legatus autem fidelis, sanitas./ 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;/ qui autem acquiescit arguenti glorificabitur./ 19 Desiderium si compleatur delectat animam ;/ detestantur stulti eos qui fugiunt mala./ 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;/ amicus stultorum similis efficietur.]\ 21 [Peccatores persequitur malum,/ et justis retribuentur bona./ 22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,/ et custoditur justo substantia peccatoris./ 23 Multi cibi in novalibus patrum,/ et aliis congregantur absque judicio./ 24 Qui parcit virgæ odit filium suum ;/ qui autem diligit illum instanter erudit./ 25 Justus comedit et replet animam suam ;/ venter autem impiorum insaturabilis.]
Copyright information for VulgCT