Proverbs 14

[Sapiens mulier ædificat domum suam ;/ insipiens exstructam quoque manibus destruet./ Ambulans recto itinere, et timens Deum,/ despicitur ab eo qui infami graditur via./ In ore stulti virga superbiæ ;/ labia autem sapientium custodiunt eos./ Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;/ ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis./ Testis fidelis non mentitur ;/ profert autem mendacium dolosus testis./ Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;/ doctrina prudentium facilis./ Vade contra virum stultum,/ et nescit labia prudentiæ./ Sapientia callidi est intelligere viam suam,/ et imprudentia stultorum errans./ Stultus illudet peccatum,/ et inter justos morabitur gratia./ 10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,/ in gaudio ejus non miscebitur extraneus./ 11 Domus impiorum delebitur :/ tabernacula vero justorum germinabunt./ 12 Est via quæ videtur homini justa,/ novissima autem ejus deducunt ad mortem./ 13 Risus dolore miscebitur,/ et extrema gaudii luctus occupat./ 14 Viis suis replebitur stultus,/ et super eum erit vir bonus.]\ 15 [Innocens credit omni verbo ;/ astutus considerat gressus suos./ Filio doloso nihil erit boni ;/ servo autem sapienti prosperi erunt actus,/ et dirigetur via ejus./ 16 Sapiens timet, et declinat a malo ;/ stultus transilit, et confidit./ 17 Impatiens operabitur stultitiam,/ et vir versutus odiosus est./ 18 Possidebunt parvuli stultitiam,/ et exspectabunt astuti scientiam./ 19 Jacebunt mali ante bonos,/ et impii ante portas justorum./ 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :/ amici vero divitum multi./ 21 Qui despicit proximum suum peccat ;/ qui autem miseretur pauperis beatus erit./ Qui credit in Domino misericordiam diligit./ 22 Errant qui operantur malum ;/ misericordia et veritas præparant bona./ 23 In omni opere erit abundantia ;/ ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas./ 24 Corona sapientium divitiæ eorum ;/ fatuitas stultorum imprudentia./ 25 Liberat animas testis fidelis,/ et profert mendacia versipellis.]\ 26 [In timore Domini fiducia fortitudinis,/ et filiis ejus erit spes./ 27 Timor Domini fons vitæ,/ ut declinent a ruina mortis./ 28 In multitudine populi dignitas regis,/ et in paucitate plebis ignominia principis./ 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;/ qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam./ 30 Vita carnium sanitas cordis ;/ putredo ossium invidia./ 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;/ honorat autem eum qui miseretur pauperis./ 32 In malitia sua expelletur impius :/ sperat autem justus in morte sua./ 33 In corde prudentis requiescit sapientia,/ et indoctos quosque erudiet./ 34 Justitia elevat gentem ;/ miseros autem facit populos peccatum./ 35 Acceptus est regi minister intelligens ;/ iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
Copyright information for VulgCT