Proverbs 15

[Responsio mollis frangit iram ;/ sermo durus suscitat furorem./ Lingua sapientium ornat scientiam ;/ os fatuorum ebullit stultitiam./ In omni loco, oculi Domini/ contemplantur bonos et malos./ Lingua placabilis lignum vitæ ;/ quæ autem immoderata est conteret spiritum./ Stultus irridet disciplinam patris sui ;/ qui autem custodit increpationes astutior fiet./ In abundanti justitia virtus maxima est :/ cogitationes autem impiorum eradicabuntur./ Domus justi plurima fortitudo,/ et in fructibus impii conturbatio./ Labia sapientium disseminabunt scientiam ;/ cor stultorum dissimile erit./ Victimæ impiorum abominabiles Domino ;/ vota justorum placabilia./ Abominatio est Domino via impii ;/ qui sequitur justitiam diligitur ab eo./ 10 Doctrina mala deserenti viam vitæ ;/ qui increpationes odit, morietur./ 11 Infernus et perditio coram Domino ;/ quanto magis corda filiorum hominum !/ 12 Non amat pestilens eum qui se corripit,/ nec ad sapientes graditur.]\ 13 [Cor gaudens exhilarat faciem ;/ in mœrore animi dejicitur spiritus./ 14 Cor sapientis quærit doctrinam,/ et os stultorum pascitur imperitia./ 15 Omnes dies pauperis, mali ;/ secura mens quasi juge convivium./ 16 Melius est parum cum timore Domini,/ quam thesauri magni et insatiabiles./ 17 Melius est vocari ad olera cum caritate,/ quam ad vitulum saginatum cum odio./ 18 Vir iracundus provocat rixas ;/ qui patiens est mitigat suscitatas./ 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ;/ via justorum absque offendiculo./ 20 Filius sapiens lætificat patrem,/ et stultus homo despicit matrem suam./ 21 Stultitia gaudium stulto,/ et vir prudens dirigit gressus suos./ 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ;/ ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur./ 23 Lætatur homo in sententia oris sui,/ et sermo opportunus est optimus./ 24 Semita vitæ super eruditum,/ ut declinet de inferno novissimo.]\ 25 [Domum superborum demolietur Dominus,/ et firmos faciet terminos viduæ./ 26 Abominatio Domini cogitationes malæ,/ et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo./ 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ;/ qui autem odit munera, vivet./ Per misericordiam et fidem purgantur peccata :/ per timorem autem Domini declinat omnis a malo./ 28 Mens justi meditatur obedientiam ;/ os impiorum redundat malis./ 29 Longe est Dominus ab impiis,/ et orationes justorum exaudiet./ 30 Lux oculorum lætificat animam ;/ fama bona impinguat ossa./ 31 Auris quæ audit increpationes vitæ/ in medio sapientium commorabitur./ 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ;/ qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis./ 33 Timor Domini disciplina sapientiæ,/ et gloriam præcedit humilitas.]
Copyright information for VulgCT