Proverbs 16

1[Hominis est animam præparare,/ et Domini gubernare linguam./ 2Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;/ spirituum ponderator est Dominus./ 3Revela Domino opera tua,/ et dirigentur cogitationes tuæ./ 4Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;/ impium quoque ad diem malum./ 5Abominatio Domini est omnis arrogans ;/ etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens./ Initium viæ bonæ facere justitiam ;/ accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias./ 6Misericordia et veritate redimitur iniquitas,/ et in timore Domini declinatur a malo./ 7Cum placuerint Domino viæ hominis,/ inimicos quoque ejus convertet ad pacem./ 8Melius est parum cum justitia/ quam multi fructus cum iniquitate./ 9Cor hominis disponit viam suam,/ sed Domini est dirigere gressus ejus.]\ 10[Divinatio in labiis regis ;/ in judicio non errabit os ejus./ 11Pondus et statera judicia Domini sunt,/ et opera ejus omnes lapides sacculi./ 12Abominabiles regi qui agunt impie,/ quoniam justitia firmatur solium./ 13Voluntas regum labia justa ;/ qui recta loquitur diligetur./ 14Indignatio regis nuntii mortis,/ et vir sapiens placabit eam./ 15In hilaritate vultus regis vita,/ et clementia ejus quasi imber serotinus.]\ 16[Posside sapientiam, quia auro melior est,/ et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento./ 17Semita justorum declinat mala ;/ custos animæ suæ servat viam suam./ 18Contritionem præcedit superbia,/ et ante ruinam exaltatur spiritus./ 19Melius est humiliari cum mitibus/ quam dividere spolia cum superbis./ 20Eruditus in verbo reperiet bona,/ et qui sperat in Domino beatus est./ 21Qui sapiens est corde appellabitur prudens,/ et qui dulcis eloquio majora percipiet./ 22Fons vitæ eruditio possidentis ;/ doctrina stultorum fatuitas.]\ 23[Cor sapientis erudiet os ejus,/ et labiis ejus addet gratiam./ 24Favus mellis composita verba ;/ dulcedo animæ sanitas ossium./ 25Est via quæ videtur homini recta,/ et novissima ejus ducunt ad mortem./ 26Anima laborantis laborat sibi,/ quia compulit eum os suum./ 27Vir impius fodit malum,/ et in labiis ejus ignis ardescit./ 28Homo perversus suscitat lites,/ et verbosus separat principes./ 29Vir iniquus lactat amicum suum,/ et ducit eum per viam non bonam./ 30Qui attonitis oculis cogitat prava,/ mordens labia sua perficit malum./ 31Corona dignitatis senectus,/ quæ in viis justitiæ reperietur./ 32Melior est patiens viro forti,/ et qui dominatur animo suo expugnatore urbium./ 33Sortes mittuntur in sinum,/ sed a Domino temperantur.]
Copyright information for VulgCT